Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
13 Hanc facultatem impertiendi in articulo mortis constitutis Christi fidelibus utriusque sexus Benedictionem Apostolicam et plenariam Indulgentiam omnibus ac singulis Sacerdotibus praesentium vigore subdelegamus, qui illa ex concessione Praedecessorum Nostrorum, aut Sede vacante Vicariorum Generalium Capitularium instructi fuerunt. Pro faturo autem, ne nimirum super applicatione Apostoliéi hujus Rescripti ullum supersit dubium, declaramus, dictam facultatem e mente et arbitrio Nostris subde- legari et subdelegatam esse omnibus Parochis, parochiarumque Administratoribus, quibus illam simul cum canonica institutione et respective cum demandata animarum cura conferri volumus; omnibus porro de utroque Clero Sacerdotibus, jurisdictione sacra in ordine ad audiendas in Dioecesi hac Christi fidelium sacramentales confessiones provisis, quibus illam, de qua hic sermo, facultatem cum ipsa prima approbatione sic concedere volumus, ut hac prolongata illius etiam subdelegationis prolongationem in- telligendam esse decernamus. Nihil nempe in votis habemus magis, quam ut, quod ab Apostolica largitate accepimus, in communem gregis Nostri utilitatem derivetur, neve illius copia cuipiam desit in quocunque Dioecesis Nostrae angulo commoranti. Meminerint vero onmes et singuli Sacerdotes, quibus vices Nostras eatenus commisimus et subdelegavimus, ut supradictam Benedictionem cum Indulgentiae plenariae applicatione impertiantur: 1. Valide conferri non posse indulgentiam, nisi stricte servata formula, per Benedictum XIV. in Constitutione „Pia mater“ ddto 5-ae Aprilis 1747. praescripta, et Vobis cum praelaudato Brevi Apostolico submissa, quam Rituali dioecesano insertam legimus. Quodipsum S. Congregatio Indulgentiarum 5-a Februarii 1841. aperte declaravit. 2. S. Congregationem Anno et die citatis porro decrevisse, semper recitandum esse „Confiteor“ in hac benedictione, quamvis antea jam bis dictum fuerit, in administratione nempe SS. Viatici et Extremae Unctionis, nisi necessitas urgeat; atque in eodem mortis articulo non posse pluries lucrari hanc Indulgentiam, a pluribus Sacerdotibus impertiendam. 3. Moribundi, sui adhuc conscii, ac ideo excipiendae salutaris instructionis capaces, ad thesaurum coelestem, quem in indulgentia percepturi sunt, et ad ea, quae ipsis scopo hoc agenda veniunt, paucis attenti reddantur est necesse. Ita namque fiet, ut moribundi quidem indulgentiae fructum certius consequi valeant, Sacerdotes vero mandato Benedicti XIV. obsequantur, in praelaudata Constitutione praecipientis, ut omni ratione studeant, 'moribundos fideles excitare ad novos de admissis peccatis doloris actus eliciendos, concipiendosque ferventissimae in Deum caritatis affectus , praesertim vero ad ipsam mortem aequo ac libenti animo de manu Domini suscipiendam. Hoc enim praecipue in hujusmodi articulo constitutis imponimus et injungimus, quo se ad plenariae Indulgentiae fructum consequendum praeparent atque disponant. 4. Ne autem, ut verbis utamur doctissimi Pontificis, salutis remedia, ab Ecclesiae benignitate fidelibus suppeditata, paulatim in pravae libertatis et licentiae fomentum trahantur, compluribus absque propria cooperatione de remissione cum sempiternae poenae per sacramentalem absolutionem, tum temporalis per indulgentiae pontificiae applicationem sibi blandientibus, docendi sunt fideles, quam incertum sit omnibus non solum, qua hora, quove mortis genere ex hac vita sint migraturi,