Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIX.
112 usque sexus Christi-fidelibus, qui praedictis tribus diebus devote eisdem precibus adstiterint, ac pro praesentibus Ecclesiae necessitatibus ex Nostra mente Deum oraverint, et Sacramen- tali Confessione expiati ac sacra Communione refecti fuerint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iis autem fidelibus, qui corde saltem contriti in quolibet ex commemoratis diebus reliqua praemissa opera peregerint, septem annos totidemque quadragenas de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Eeclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones, ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christi- fidelium, quae Deo in caritate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse etiam in Domino indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Denique nihil certe Nobis gratius, quam ut hac etiam occasione libentissime utamur, ut iterum testemur et confirmemus praecipuam, qua Vos in Domino complectimur, benevolentiam. Cuius quoque certissimum pignus accipite Apostolicam Benedictionem, quam effuso cordis affectu Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cuiusque Vestrum vigilantiae concreditis peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 17. Octobris, Anno 1867. Pontificatus Nostri Anno Vicesimosecundo. PIUS PP. IX. His ad omnes catholici orbis Antistites directis encyclicis litteris Summus Pontifex, cui in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam plena potestas a Domino Nostro Jesu Christo tradita est,') recenset persecutiones ac clades, Ecclesiae Catholicae in Italia et russico imperio illatas, simulque eosdem Antistites provocat, ut suis in Dioecesibus publicas preces ordinent eo scopo ,,ut, quemadmodum in ipsis encyclicis litteris dicitur, Deus reminiscens miserationum suarum, quae a saeculo sunt, Ecclesiam suam Sanctam, ac summum Pontificem a tantis malis eripiat, ejusdemque Ecclesiae filios, in omnibus fere regionibus, ac in Italia praesertim, et in russico imperio ac Poloniae regno tot insidiis obnoxios, tot aerumnis afflictos, omnipotenti sua virtute adjuvet, defendat, eos- que in catholicae fidei, ejusque salutaris doctrinae professione magis in dies stabiles servet, confirmet, roboret, et omnia impia inimicorum hominum consilia disperdat, illosque de iniquitatis barathro ad salutis viam revocet, et in semitam mandatorum suorum deducat.“ Verbis Sanctissimi Domini Nostri aliquid addere tantumdem foret, ac vim roburque illorum enervare, quae etiam tam clara sunt, ut nulla illustratione, nullis commentariis indigeant. Quod Catholici illarum regionum tantis malis prementur, imo opprimantur, ab odio, quo hostes eorum in Religionem et Ecclesiam ipsam Catholicam efflagrant repetendum est, ut adeo cum Doctore Africano dici queat2) „quod non scelus aliquod Catholicorum in causa sit, sed nomen. Ideo torquentur (in Russia) confitentes, et puniuntur perseverantes, et absolvuntur negantes, quia nominis praelium est.“ In ancipiti hoc rerum Ecclesiae Catholicae discrimine acerbissimum illud est, quod in Russia non defuerit sacerdos, qui juratam Ecclesiae fidem frangendo Judae proditoris premere vestigia, et iniquissima gubernii justa exequi non erubuerit, quem Summus Pontifex atro calculo non potuit non perstringere. „Vae autem homini illi, per quem scandalum venit.“3) Nostrum erit, VV. l) Cone. Plorent. — 2) Apolog. Cap. II. — *) Math. 18. 7.