Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVII.
99 libellum gallice scriptum et Parisiis recens editum fuisse, quo cum summa perfidia, et impudentia in lectoris animum dubia insinuantur, ut luctuosissimae rerum in Mexico vicissitudines huic Apostolicae Sedi aliquo modo attribuendae sint. Quod quidem quam falsum, quam absurdum sit, omnes certe noscunt, atque id luce clarius apparet, inter alia documenta, ex epistola Nobis die XVIII. superioris mensis Junii ab infelicissimo Maximiliano in carcere scripta, antequam indignam et crudelem mortem obiret. Hanc ipsam vero nacti opportunitatem continere non possumus, quin meritas amplissitnasque laudes tribuamus clarissimae memoriae Ludovico Alberi, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, et Albani Episcopo. Ipse enim, ut optime nostis, summo loco natus, claris viitutibns ornatus, gravis- simisque muneribus perfunctus, Nobisque carus, ubi primum accepit, horrificum cholerae morbum Albanum grassari, sui omnino immemor, et caritatis aestu in commissum sibi gregem flagrans, illuc statim advolavit. Ac nullis laboribus, nullis consiliis, nullisque incommodis et periculis parcens, dies noctesque sine mora et reqnie miseros infirmos, et moribundos spiritualibus quibusque praesidiis, et omni alia ope suis propriis manibus juvare, reficere ac solari nunquam cessavit, donee-horribili morbo correptus, velnfi bonus pastor dedit animam suam pro ovibus suis. Equidem illius memoria in Ecclesiae fastis semper in benedictione erit, quandoquidem christianae caritatis victima fortunatam obiit mortem, et maximam ac nunquam interituram gloriam sibi, Ecclesiae, ac nobilissimo vestro, omniumqne catholicorum Antistitum Ordini comparavit. Nos quidem etiamsi gravi moerore affecti fuerimus, vixdum ejusdem Cardinalis obitum audivimus, tamen magna consolatione sustentamur, quod certam spem habemus, illius animam ad coelestem patriam pervenisse, ibiqne in Domino exultare ac fervidas Deo pro Nobis Vobisque, et universa Ecclesia preces offerre. Debitam quoque laudem tribuimus utrique Albani Ciero, qni illustria sui Antistitis vestigia sequens cum ipsius vitae discrimine omnem, religiosam praesertim, operam aegrotantibus morientibusque sedulo navare non ciestitit. Omnibus etiam praeconiis digni sunt Nostri milites ibi morantes tum a publica securitate servanda, vulgo Gendarmi, tum qui Zuavi appellantur; nam vitae periculo plane spreto in defunctorum potissimum humandis corporibus praeclarum christianae caritatis praebuerunt exemplum. Denique, Venerabiles Fratres, ne desistamus levare animas nostras ad Dominum Deum Nostrum, qui est multae misericordiae omnibus invocantibus eum, et Ipsum jugiter oremus, et obsecremus, ut strenue Vobiscum stantes in praelio, atque opponentes murum pro domo Israel, et Ecclesiae suae sanctae causam viriliter propugnare, et omnes Ecclesiae inimicos ad justitiae, salutisque semitas reducere possimus. Strigonii, die 2-a Octobris, 1867. Exc. r. ministerium cultus et pubi, institutionis litteras a se ad exc. r. ministerium laboris publici et communicationis sub 23-a Septembris a. curr. Nro 10164. directas sub eodem dato et Nro inecum in paribus communicavit, quas, siquidem ad aedilitates ecclesiasticas patronatui fundi religionis obnoxias referantur, pro DD. Vice-Archidiaconorum penes hujuscemodi aedilitates officio inspectoris defungentium congrua notitia et directione isthic in extenso subnecto. Nr. 1071. Litterae a r. minisisterio Cultus et pubi, institutionis ia negotio aedilitatum ecclesiasticarum patronatus fundi religionis ad r. ministerium laboris publici et communicationis directae.