Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVI.

96 Nr. 1044. Libellus Tho­mas a Kempis in slavicmn idioma trans­latus commen­datur. / Mutationes in statu personali Cleri Archi- , Dioecesani, j i j I Thomae a Kempis celebratissimus de imitatione Christi libellus, opera Josephi Victorin, parochi Visegradensis in slavicum idioma translatus, et recentissime typis procu­sus venalis extat in taberna libraria fratrum Lauffer Pestini, et apud auctorem pretio 1. flo- reni 20 xrorum. Conspectus ejusdem pro singulis Districtibus sub •/. adjacet. Quanta sit hujus libelli dignitas, qua se omnibus longe lateque probavit, vel ex eo|liquide patet, quod post sacros Codices, nullus tam crebro typis luerit excusus, nullus tam cupide ab omnibus expetitus, ac lectitatus a summis, mediis, infimis: nullus, qui in tam varias sit linguas transfusus, atque omnium calculis approbatus. Cupiens, ut utilissimus iste libellus etiam inter fideles labii slavici quam latissi­me diffundatur, in iisque quam plurimam pietatis et devotionis messem producat, concer­nentes DD. Curatos hisce provoco, ut eumdem fidelibus suis quam impensissime commen­dare velint. Strigonii, die 28-a Septembris, 1867. Joannes Zlattnyánszky Cooperator, Baziniensis, translatus est in pari qualitate ad Konyha. Stephanus Palkovics, die 26-a curr. ad S. Presbyteratus ordinem promotus, mis­sus est ceu Cooperator Bazinium. Julius Dezseó'ffy laetus est parochiae Palástensis in spiritualibus et temporali­bus Administrator. Eugenius Roskoványi, Philosophiae et Theologiae Doctor, missionem Capellani accepit in Drégelypalánk. Rudolpkus C, Nyáry canonicatum M. Eccl. Strigon. resignavit, cujus porrectis eatenus precibus satislactum est. Strigonii, die 2S. Septembris, 1867. Joannes m, p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom