Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
7 Nr. II. Voluimus, ut tenores facultatum a S. Sede Apostolica Nobis pro foro externo ad quinquennium, pro foro interno autem ad triennium pro salute crediti Nobis gregis concessarum, V. Clero Archi-Dioecesis Nostrae innotescant, quas proinde in subnexo publicamus: Facultates concessae a. SS. D. N. D. Pio PP. IX. R. P. D. Joanni Simor, electo Archiepiscopo Strigoniensi. 1. Absolvendi ab haeresi, et apostasia a fide, et a schismate quoscunque, etiam ecclesiasticos tam saeculares, quam regulares; non tamen eos, qui ex locis fuerint, ubi sanctum officium exercetur, nisi in locis missionum, in quibus impune grassantur liaere- ses, deliquerint, nec illos, qui judicialiter abjuraverint, nisi isti nati sint, ubi impune grassantur baereses, et post judicialem abjurationem illuc reversi in haeresim fuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum. 2. Tenendi, et legendi non tamen aliis concedendi, praeterquam, ad tempus tamen, iis Sacerdotibus, quos praecipue idoneos, atque honestos esse sciat, libros prohibitos, exceptis operibus Dupuy, Volney, M. Reghellini, Pigault, le Brun, De Potter, Bon- tliam, J. A Dulaure, Fetes, et Courtisanes de la Grece, Novelle di Casti, et aliis operibus de obscoenis, et contra Religionem ex professo tractantibus. 3. Dispensandi in 3. et 4. simplici et mixto tantum, nedum cum pauperibus sed etiam cum nobilibus, et divitibus in contrahendis; in contractis vero cum haereticis conversis, etiam in 2. simplici et mixto, dummodo nullo modo attingat primum gradum, et in his casibus prolem susceptam declarandi legitimam. 4. Dispensandi super impedimento publicae honestatis justis ex sponsalibus proveniente. 5. Dispensandi super impedimento criminis, neutro tamen conjugum machinan- te, ac restituendi jus petendi debitum amissum. 6. Dispensandi in impedimento cognationis spiritualis, praeterquam inter levantem, et levatum. 7. Hae vero dispensationes matrimoniales, videlicet, 3. 4. 5. et 6. non concedantur, nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit, in potestate raptoris non existat, et in dispensationibus hujusmodi declaretur expresse, illas concedi tamquam a Sedis Apostolicae delegato, ad quem effectum etiam tenor hujusmodi facultatum inseratur, cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae, alias nullae sint. Nr. 260. Facultates extraordinariae a S. Sede A- plica Archi- EpÍ8eopo Stri- goniensi pro foro externo et interno concessae.