Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.

Nr. 29

Nr. 29. 1866, % . I ^ Venerabili Clero Archi-Dioecesis Strigoniensis. In conficiendis Cassae dioecesanae rationibus, quae cum 31-a Octobris anni cujuslibet concluduntur, non modicam parit confusionem, quod permulti DD. Curati suas Ecclesiarumque suarum competentias fundationales usque dictam conclusionis diem levare intermittant, unde fit, ut competentia anni curr. ad rationes anni futur, iuduci debeat, id quod revisionem etiam rationum difficiliorem ac molestiorem reddit. En multi competentias suas primo mense Novembri, imo mense Decembri levant, quas usque ultimam Octobris levare debuisseut. Ut igitur disordini huic, promanantique ex eo multiplici confusioni competen­ter obvietur: erga factam per Cauonicum Cassae Administratorem remonstrationem, Ven. Clerus Curatus praesentibus pro conformi effectu provocatur, ut quiqui sive pro se sive pro fiscis Ecclesiarum suarum competentias fundationales e Cassa dioecesana percipiendas habent, quietantias super iis, — si semestraliter levantur, usque dimidium Aprilis et dimidium Octobris inomisse praesentent. Quodsi participantium interest, ut competentias suas debite ac celerius accipiant: interest etiam Administratoris Cassae, ut solutiones suo tempore praestare, rationesque praescripto tempore conclu­dere valeat. In omnibus denique ordo servandus est. Strigonii die 10-a Decembris 1866. Nr. 505. De competentiis fundationalibus suo tempore le­vandis. Nexu Rescripti, ab Excelso R. Locum. Hungarico Consilio sub 23-ia No-! vembris anni curr. Nr. 90874. emanati, et horsum directi, concursus pro vacantibus' fundationis Széchényi-lvollonicsianae annuorum 63 firurn stipendiis, in ultimam mensis Februarii anno 1867. diem defigitur. Competere possunt nobiles, aut alii aetate fracti, mediis vitae destituti, et ad merendum inhabiles viri, cumprimis vero tales, qui operam suam servitiis publicis, aut institutioni et educationi juventutis impenderunt. Recursus documentis rite instructi, a parte Docentum actualium aut emeri­torum rite qualificatorum via Officii parocbialis aut VADiaconalis dioecesano huic Officio, aliorum vero recurrentium politicis Jurisdictionibus, fine promotionis ad alti- orera locum faciendae, inomisse usque praeindicatum terminum exhibeantur. Quod- ipsum viris pro expetendo idmodi stipendio habilibus congrue notificandum erit. Stri­gonii die 12-a Decembris 1866. Nr. 506. Széchényi -Kollo- aicsianastipendia vacant. Concursus pro vacante in Alsó-Széli, filiali Parochiae Felső-Szeli Docentis, labii pure huugarici statione in 15-am affuturi mensis Januarii diem praesentibus de­figitur. Emolumenta ejusdem sunt: é'/sjug. terrae arabilis per Docentem cultivanda : 20. metr. pos. siliginis titulo lecticalis; 25 fini v. a. ex Cassa Communitatis; 12 fini ab inquilinis. Titulo instructionis prolium a singula prole in scribendo institutionem capiente 21 xr. v. a. et unus libo panis quadrantaliter; a caeteris prolibus 18 xr. et unus panis; pro pulsu Campanarum a Communitate duo currus foeni. Habet novum habitaculum, quod 2. cubilibus, camera et stabulo absolvitur; et hortum circiter '/» jugeri. Recursus rite instructi scholarum Inspectori districtuali Carolo Kern, Surr. VADiacono et Parocho in Pered ad praeindicatum concursus terminum exhibeantur. Strigonii die 13-ia Decembris 1866. Concursus pro vacante statione Docentis hungarica in Egyház-Karcsa in 17-am diem adfuturi mensis Januarii praesentibus defigitur. Nr. 110. Statio Docentis in filiali Alsó- Szeli vacat. Nr. 113. Statio Docentis in Egyház Kar­osa vacat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom