Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.
Nr. 27
mere velint. Hunc in finem districtuales VADiaconi circulent listám inter Fratres, cui numerus absolvendorum Sacrorum inscribatur, quae ve dein horsum transponatur. Strigonii die 9-a Novembris 1866. Nr. 30. Statione Docentis labii slavici in possessione Szelepcsény, filiali Parochiae Thazsár, in qua tamen etiam peritia pulsus organi requiritur, in vacantiam recidente, terminum concursus in 6-am adfuturi mensis Decembris anni curr. defigo. Emolumenta ejusdem sunt: 3000□ org. terrae arabilis per Docentem cultivandae; 30. metr. posou. tritici; 15. metr. poson. hordei; 63 floreni titulo instructionis prolium; 4. orgiae lignorum focalium a Communitate pro calefactione scholae; denique 50. manipuli tritici et totidem hordei titulo pulsus Campanarum. Habitaculum duobus cubiculis, culina, camera et stabulo »absolvitur; domuique adjacet hortus 1100. □ org. amplus. Recursus rite instructi Inspectori scholarum districtuali Ludovico Loziczky, VADia- cono et Parocho in Kis-apáthi ad praeindicatum concursus terminum exhibeantur. Strigonii die 6-a Novembris 1866. addictissimus frater in Christo Josephus Durguth Cons. Eppus, Vic. Gener. Capitularis. Strigonii typi* Aegydii Horik.