Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.

Nr. 23

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 23. 1866. Notum est universim Suam Majestatem Sacratissimam clementer decrevisse: ferendam esse opem illis patriae nostrae regionibus, in quibus gelu mensis Maji anni curr. et hujus damuificum effectum augens siccitas tantam causavit egestatem et ino­piam, ut ipsae hae infelices regiones solae semet juvando impares sint. Ad effectum hunc excelsum reg. Locumt. Consilium ordinavit in concernentibus Comitatibus com­missiones centrales et circulares, respective communales. Quo commissiones hae in­cumbenti sibi gravis momenti provinciae debite respondere queant, antelatum supre­mum regni dicasterium necessarium esse judicat, ut in activitate sua per curatum Clerum, velut in immediato nexu cum populo constitutum, in quantum idem deside­ratum fuerit, promte succollentur. Requisitus igitur eatenus per Excelmum regni Tavernicum eo Vos charis- simi! hisce invio, ut ubi et in quantum ad cooperandum hac in parte per memora­tas commissiones interpellati fueritis, iisdem adjutricem manum prompte praebeatis. Strigonii die 2-a Septembris 1866. In cohaerentia circularium meorum ordinum ddto 28-ao Decembris anni 1863. item 29-ae Decembris anni 1864-i editorum, ope quorum districtuales VA Diaconi eo inviati extiterunt, ut occurrentes in beneficiis parochialibus, item iu servitiis docen- tum, cantorum et aedituorum mutationes de casu in casum concernentibus c. r. Offi­ciis solutoriis, cum indicatione annui reditus, scopo ejectandae sic dictae taxae collatio- nalis tempestive insinuent, praesentibus exhibeo formulái* rubricis provisum, per excel­sum reg. Locumt. Consilium sub 2-a Maji anni curr. Nr. 22994. mecum communi­catum, juxta quod VADiaconi districtuales praeattactas insinuationes memoratis c. r. Officiis solutoriis deinceps praestandas habebunt. Nr. 3609. Commissionibus ad sublevandam egestatem Clerus assistat. Nr. 3611. Formular pro indicandis Paro- chor. et ecclesiae servor, mutatio­nibus. Kimutatás az illetékköteles javadalom-adományozásokról. Az adomá- í a javadal- nyozónak | mazottnak Neve, lakhelye cs állása. A javada­lom helyé­nek és czi- mének meg­jelölése ajavadalom élvezetébe­lépésnek határideje É Tárgya'ké8zPén2- ben i ft. kr. r t é k termé­szetben ft. 1 kr. c összes érték ft. 1 kr. Strigonii die 3-a Septembris 1866. Pro vacante hac filiali docentis una cantoris, labii hungarici, statione con­cursus expetitur, quem in 8-am affuturi mensis Octobris diem praesentibus defigo. Emolumenta ejusdem, ductu fassionis scholaris altiori Loco ratihabitae, con­sistunt in 12. jugeris et 750. org. quadr. terrae arabilis; 29. metretis tritici mixti, quae a colonis, aliquot item metretis, quae ab inquilinis dependuntur; iu uno curru foeni; duabus orgiis ligni et 220. fascibus ramorum; in 78 fluis v. a. titulo instru­ctionis prolium quotidianae, 15 item finis pro domiuicali, a communitate praestari so­litis; in 50. libris carnis bubulae; in 10 finis v. a. titulo annue stolae per aversionem solvendis; denique 8. incirca finis ex accidentiis. Nr. 3660. Statio doc. in Lipót vacat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom