Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.

Nr. 22

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 22. 1866. Statio docentis una cantoris in Ddvdny in vacantiam recidit; cujus com­plendae causa concursus usque 27-am Septembris duraturus praesentibus annunciatur. Emolumenta ejusdem sunt: 280 flui v. a. a communitate solvendi; 48 flui e cassa ecclesiae et fundationibus missarum; incirca 130 flui e stolaribus accidentiis; 9. urnae musti et 800. fasces lignorum, e quibus duo scholae conclavia calefieri debent. Habitaculum duobus cubilibus, culina, dispensa, cellario, stabulo provisum est, domuique hortulus % jugeri capax adjacet. Requiritur autem in docente peritia linguarum patriarum, praeferenter vero germanicae, ceu linguae populi, nec non musicae. Recursus rite instructi scholarum Inspectori districtas Somffensis Nicolao Teöreös, VADiacono et Parocho oppidi cognominis inscribantur et usque praein- dicatum concursus terminum exhibeantur. Strigonii die 23-a Augusti 1866. Tabellae A) B) pro anno 1864/5 quarum nova rectificatio sub 9-a Junii a. curr.N. 2454. a concernentibus scholarum Inspectoribus deposta fuit, a parte undecim districtuum VADiaconalium adusque haud adpulerunt. Eas igitur, quo altiori Loco tandem reexhiberi possint, quo fieri potest ocyus, horsum in triplici exemplari expediendas opperior. Quod vero notitias statisticas de scholis elementaribus ope alterius tabellae A) B) pro 186% exhibendas, nec non relationem tabellarem de scholis do­ni ini c ali bus, hortis pomologicis, cultura item apum et serici mense Novembri de praescripto praesentandam attinet, exhibitio earundem ad illud tempus differri poterit, usquedum provocatio eatenus a parte dioecesani hujus Officii facta fuerit. Reliquae attamen relationes in re scholari faciendae, huc intellectis etiam extractibus rationum de fundationibus scholaribus, quae non cum corpore rationum Ec­clesiae, verum distinctim exhibendae veniuut, iuomisse pro praestituto termino subster­nantur. Strigonii die 26-a Augusti 1866. Pro vacante iu praedio Vogyerád, labii slavici, docentis una cantoris statione concursus in 2-am Octobris anni curr. praesentibus defigitur. Proventus illius constaut ex 83. finis v. a. 6. metretis pos. tritici; 18. metr. siliginis; 8. metr. hordei; 12. sacris fagopyri in culinis; 6. ligni orgiis; 8 fluis 75 xris titulo pulsus organi sub missis fundationalibus; denique e beneficio pascuationis et hyemationis duarum vaccarum. Habitaculum duobus cubilibus, culina, camera, cellario et stabulo absolvitur, cum hortulo 700. quadr, org. domui adjacente. Docens de pulsu campanarum pro­videt et diebus feriatis una aeditui vices subit. Recursus rite instructi scholarum Inspectori districtus Nagykosztoláu Andreas Budatiuszky, VADiacono et Parocho locali inscribantur et exhibeantur. Strigonii die 27-a Augusti 1866. Per acceptatam a me resignationem Josephi Buday, beneficium Köpösdense in vacantiam recidit; pro quo praesentibus concursum usque finem affuturi mensis Septembris duraturum eo addito hisce publico, ut recurrentes supplices suos excelso Consilio regio, qua respectivo Patrouatui, inscriptos mihi exhibeant. Strigonii die 28-a Augusti 1866. Pro vacante hac, labii slavici, docentis una cantoris statione concursum in 27-am affuturi mensis Septembris diem praesentibus defigo. Nr. 3469. Doc. statio in Dévény vacat. Nr. 3520. Tabella et rela­tiones scholares suo tempore ex­hibendae. Nr. 3525. Concursus pro statione docentis publicatur. Nr. 3529. Benei. Köpösd vacat. Nr. 3538. Concursus pro statione docentis in Csév annun­ciatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom