Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.
Nr. 19
Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Hr. 19. 1866. Notum est Vobis charissimi! quod Sua Majestas Sacratissima non obstante durissimo, iu quo constituimur, bello, subditis suis in regno Hungáriáé peculiarem altissinmm favorem exhibitura, ddto 7-ae Julii anni curr. clementissime indulgere dignata sit, ut iterata anno currente completatio caesa reo-regii exercitus, recenter per totum Imperium ordinata, iu regno Hungáriáé per sic dictos voluntarios effectui mancipetur. Emolumenta cum hujusmodi modalitate completationis caes, regii exercitus conjuncta certe talia sunt, ut haec modalitás omni respegtu ordinariae statutioni praeferri debeat. Sufficiat ex emolumentis his duntaxat sequentia hic adducere: 1. Arrha (foglaló) pro illis, qui jam in caes. regio exercitu serviverunt et ablicentiati extiterunt, nunc vero denuo militiae nomen dare cupiunt, pro vigiliarum magistris in 25, pro corporalibus in 20, pro gregariis vero in 10 florenis defixa habetur, quae per oblata privatorum et communitatum, pro ratione possibilitatis, etiam augebitur. 2. Penes promotiones peculiaris reflexio voluntariorum habebitur. 3. Aetas relate ad illos, qui necdum in militia serviverunt, a 16-o aetatis anno usque 36-um, — relate vero ad illos, qui jam milites fuerunt, usque 40-un: annum defixa existit. 4. Liberum est voluntariis nonnisi pro tempore praesentis belli castra sequi. 5. Qui ex voluntariis, insequentibus annis, ordinariam statutionem ingredientur illis annus, quo in pugna aliqua-partem ceperint, in tempus futuri servitii bis computabitur. 6. Voluntarii semet per totum tempus, quod pro statutione ordinaria praestitutum est, id est usque 15-am Augusti anni curr. insinuare possunt. 7. Ordinaria coactiva statutio anno hoc in illis duntaxat communitatibus usque 29-am Augusti anni curr. ceu terminum praeclusi praesuscipienda disponitur, in quibus vel nulli, vel insufficienti numero voluntarii semet insinuaverint. Cetera, quae hac ratione tam in illos, qui secus etiam statutioni obnoxii forent, quam iu totas communitates redundant emolumenta, in ipsis lingua vernacula typo vulgatis et universim in omni communitate publicatis annunciationibus uberius exposita continentur. Charissimi! per Excellmum regium Tavernicum ddto 14-ae Julii anni curr. Nr. 4240. interpellatus, Vos praesentibus urgenter provoco, ut fideles Vestros, signanter illos, quos et secus in futurum militandi obligatio maneret, ad emolumenta haec attentos reddatis j talia eis uberius explanetis et taliter jurisdictiones civiles in effe- ctuauda hac Regis nostri apostoliéi altissima dispositione, pro Vestra iu Augustissimum Tronum adhaesione, et Vestro in patriam iu summo periculo constitutam amore, ad- iuvare contendatis. Accedit etiam id, quod Sua Majestas SSma omnium illorum nomina, qui hac in re excelluerint, sibi indicari b. disponere dignata sit. Charissimi! Hungária sibi id maximae semper gloriae duxit, quod Austriacam caesareo-regiam domum in illius magnitudine et potentia conservaverit, et tam hanc, quam patriam contra hostiles impetus strenue semper defenderit. Bellum praesens ineffabilem ruinam non minus toti Imperio, quam regno nostro minatur, et ideo omnis fidelis patriae civis eo omnem suam sollicitudinem dirigere obligatur, ut quo plures pro defendendis aris et focis arma capiant. Strigonii die 18-a Julii 1866. Nr. 2948. Completatio c. r. exercitus per voluntarios omnimode promovenda.