Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.
Nr. 18
Nr. 18. 1866. Venerabili Clero Archi-Diceeesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Pro vacante in oppido S. Andreae et Far na d docentis una cantoris statione concursus in 16-am affuturi mensis Angusti diem hisce defigitur. Prioris stationis reditus sunt: sex jugera terrae, propriis viribus cultivanda; 200 flni v. a. e cassa communitatis, e quibus subdocens victu provideri debet; incirca 100 flni a prolibus scholaribus titulo inscriptionis pendi soliti; 48 flni e cassa ecclesiae; 50 flni titulo stolae; item 6. urnae vini et 14. orgiae ligni focalis, e quibus conclavia scholae et cubile subdocentis calefieri debet. Requiritur cognitio linguarum hungaricae et germanicae; habitaculum commodum est. Proventus stationis labii hungarici in Farn ad consistunt in 22. jugeris agrorum et duobus jugeris prati, quae populus cultivat; 12 fluis v. a. a parte dominii ; 13. orgiis liguorum, e quibus conclave scholare calefieri debet; 14 finis 25 xris v. a. item 14. metr. pos. tritici titulo lecticalis praestationis; in duabus metretis frumenti e mola; incirca 8 fluis titulo stolae; in 60 finis v. a. titulo solutionis pro subdocente et 12. metr. pos. mixti pro ejusdem intertentione a communitate pendendis. Habitaculum duobus cubilibus, culina, camera, stabulo absolvitur, domuique hortulus adjacet. Recursus rite instructi concernentibus scholarum Inspectoribus, signanter: Praeposito Antonio Sujánszky, surr. VADiacono et Parocho Pestiuensi ad S. Jose- phum, item Michaeli Tillmann, surr. VADiacono districtus Párkányensis et Parocho in Muzsla inscribantur et exhibeantur. Strigonii die 13-ia Julii 1866. P. Arsenius Karcsú, ordinis S. Francisci Prov. SS. Salvatoris presbyter edit opus, cui titulus: „A szerzetes rendek egyetemes történelme, különös tekintettel a magyar s erdélyországi szerzetesség jelen létállapotára.“ Pretium operis hujus continent advolutae sub •/. philyrae praenuraerati- onales, quas districtualibus VADiaconis fine colligendorum praenumerantium cum commendatione transpono. Strigonii die 14-a Julii 1866. In conformitate intimati, ab excelso regio Locumt. Consilio ddto 15-ae Juni anni curr. Nr. 46192. emanati, hisce Vobis pro congruo notitiae statu significo: Suam Majestatem SSmam, vigore altissimi decreti aulici ddto 1-ae Junii anni curr. Nr. 8165 editi, facultatem localibus PP. Franciscanis clementer concessisse, symbolas charitativas pro reaedificanda in Transsylvaniae possessione Toroczkó-Szen t-G y ö r g y incendi' consumpta ecclesia, in ambitu regni Hungáriáé decursu unius anni colligendi. Strigonii die 14-a Julii 1866. Nr. 2854. Docentis in opp. S. Andreae et Farnad statio vacat. Nr. 2901. Historia ord. . religiös, editur. ; / Nr. 2902. i Symbolae pro j reaedif. quapiam ecclesia colligi • possunt. i ) Academiae hungaricae commissio archaeologica edidit opus, cui titulus: „Régészeti kalauz.“ Ductu operis hujus ad 300. paginas protensi et 400. delineationes ligno incisas continentis, etiam minus versati antiquitatis tam ecclesiasticae quam profanae monumenta facili ratione dignoscere, classificare et taliter fundatas de iis relationes praestare valebunt. Siquidem per insigne hoc opus debitae cognitioni et taliter etiam conservationi antiquitatum quam plurimum consultum iri speretur: non possum non illud attentioni et patrocinio Vestro commendare. Pretium praenumerationale per laudatam commissionem archaeologicam in 2 fluis v. a. defixum habetur. In bibliopoliis constabit 2 flnos 50 xros v. a. Nr. 2903. Archaeolog. opus hung, venum prostat.