Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.

Nr. 16

Nr. 16. 1866. i Venerabili Clero Arehi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Die hesterno emanavit altissimum Majestatis Caesereo-Regiae Manifestum, tenore cujus Augustissimus Dominus et Rex noster apostolicus subditis sibi populis cum dolore annunciat: coactum Se esse ad Sui Imperii integritatem et sanctissima subjectorum Sibi populorum jura, contra irrumpentes a foris hostes, armis propu­gnanda et vindicanda. Pro religioso Suo sensu Rex noster apostolicus de publica salute anxius, ad exemplum Divorum suorum Praedecessorum: S. Stephani Proto-Regis et S. La- dislai, omnem suam spem et fiduciam in Rege Regum et Domino dominantium, ve- lut supremo veritatis, juris et justitiae vindice locat, et subditos quoque suos, pro quorum focis et aris dimicabit, ad praesidium Omnipotentis Dei secum imploraudum provocat. Charissimi! Taliter calamitatibus non parvis, quibus premimur, accessit nova major prioribus. Supervenit una tempus, quo per vices dietim suspirandum est nobis cum Ecclesia sancta Dei: „A peste, fame et bello libera nos Domine!“ — Ac ideo virtute praesentium dispono, ut in omnibus Ecclesiis parochialibus et conventualibus prima die festiva asserventur divina solenniora, cum exposito Vene­rabili, (et pro opportunitate etiam cum processione circa, vel solum intra Ecclesiam' sacro sermone accommodo et precibus. — Item omnis presbyter, durante bello, in missis tam privatis, quam cantatis orationem (e missa „pro tempore belli“) Deus, qui conteris bella“ item collectam „pro Rege“ sumat, et finita missa paro- chiali et conventuali tria ,,Pater“ et tria „Ave Maria“ addita praecitata oratione, lin­gua vernacula, coram exposito ciborio, cum populo oret et det benedictionem. Charissimi! non tantum materialia et civilia damna, sed etiam spirituales quae ex infeliciter gesto bello sequuntur clades, nos potenter provocant, ut non so­lum ad omnia possibilia sacrificia pro Rege et patria ferenda parati simus, sed si­mus quoque in ferventi oratione perseverantes, cum nisi haec penetret Coelum! Haec Vobis, fidelibus Vestris et omnibus, quibus cordi est religio et salus patriae, in hac communi omnium necessitate, etiam atque etiam in Domino commen­do, iterum iterumque precando: „A peste, fame et bello libera nos Domi­ne.“— Et: „Esto nobis turris fortitudinis a facie inimici.“ Datum Strigonii in Residentia Nostra Archi-Episcopali dic 18-a Junii 1866. Nr. 2602. Ex occasione im­pendentis belli devotio ordinatur. 1 t » i i In conformitate intimati ab excelso regio Locumt. Consilio sub 10-a curr. Nr. 43,769. emanati Vobis hisce significo, quocl Elias Lekics, ordinis S. Francisci presbyter, indultum pias nomine Missionis apostolicae in Herczogovina eleemosynas, intra limites regui Hungáriáé, decursu unius anni, inde a 13-a Junii anni curr. com­putandi, pro promovendis Missionis finibus colligendi, a memorato supremo regni di- casterio impetraverit. Strigonii die 17-a Juuii 1866. Programma convictus mei Archi-Episcopalis Tirnaviensis, pro anno schola­stico 186f/7 typis vulgatum, ea cum paterna requisitione ac inviatione Vobis cliaris- rimi! sub •/. advolutum transpono, ut utilitatem ejus omni opportuna occasione paren­tibus, quibus filiorum suorum catholica educatio cordi est, commendare non inter­mittatis. Strigouii die 17-a Junii 1866. benevolus Nr. 2575. Collectio eleemo­synae pro Missi­one in Herczego- vina indulgetur. Nr. 2586. Convictus Tir- nav. programma communicatur. s / Strigonii typis Aegydii Horik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom