Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

hács Regi Ludovico — expost vero Ferdinando primo centum millia aureorum misit, .— huius in Pontificatu sucessor Paulus III. in bina cohorte 7000. armatorum statuit. Non minus beneficus fuit in pressos hungaros S. Pius V., dum in expensas belli Maxi mil iano Regi quinquaginta millibus ducatorum succurrit. — Horum in nos mul­tum adflictos largitatem accumulaturus Clemens VII. decem millia armatorum nostris adiunxit. Et quanto non prosequamur grati animi sensu Alexandrum VII. Papam, qui septingentena millia aureorum ad reprimendos Tureas obtulit, —- et quantis prae caeteris non celebremus laudibus Innocentium XL, qui duos milliones de aureis ad Tuream a Vienna, Jaurino, Strigonio, Buda repellendum Leopoldo 1-mo sacrificavit! Librum oporteret scribere, ut in nos Sedis Apostolicae benevolentiam per omnes ra­mos et modos enumeremus; — ast sufficiant haec, quia et haec magna sunt, et in compatiente corde non possunt non vehemens relinquere desiderium, ut in tribulati­one posito universali omnium Christianorum Patri illa gratiarum contestatio tribuatur, quam beneficiorum perceptorum deposcit magnitudo. Ex omnium horum intuitu factum fuisse concludo, quod complures de Clero et populo ad compassionis affectum erga Patrem, periculis quam maximis expositum, factis contestandum, desiderio desideraverint scriptum condolentiale ad pedes Eius deponere, et numulis quoque, absque omni provocatione oblatis, suspiranti pro opportuno auxilio Patri subvenire. Ut his sponte currentibus — calcar addam, aliosque ad con­sectationem exemplo horum moveam, sequentia in Domino constituenda censui: 1- o. Proxima post receptas has currentales litteras Dominica, praemissa con­veniente allocutione En cyclica Beatissimi Patris ex Cathedra publicetur — eique con­tinentiae harum Circularium compendiose subiiciantur eo subnexo: a) quod totus Orbis catholicus — cuiusvis Regni incolae — aemula quadam contentione satagant magna necessitate presso Beatissimo Patri pecuniaria oblata offerre, vel adminus contestandae com­passionis causa nomina sua chartae inscribere aut inscribi facere -— b) quod con­veniens sit, ut nos quoque hungari, etsi non simus provocati, sponte et prompte uni­verso populo catholico nos iungamus et pro bona voluntate unum alterumve numum offeramus. 2- 0. Oblata fieri poterunt v. a. asservato ut alias quoque fieri assolet, circa aram offertorio, vel in pixidem ad medium Sanctuarii inter duos ardentes cereos cum Crucifixo depositam, vel alia accomoda ratione. Ubi autem observaretur populum ad subscribendas Condolentionales pronum esse ipsa subscriptio Condolentionalium et conscriptio utriusque sexus nominum (coram teste scripturae gnaro) fieri poterit in loco, quem Parochus opportunum censuerit. 3- io. Post effluxum unius alteriusve hebdomadae quivis parochus a) oblata pecuni­aria penes consignationem — et b) philyras subscriptionum cum sua attestatione ad calcem ponenda VADiacono transponet, qui absque mora penes Elenchum parochiarum cum specificatione collectae summae- et catalogum subscriptorum ad Cancellariam Prima- tialem promovebit, hinc indilate cum brevi Condolentiali epistola via Nunciaturae Apo­stolicae Romam mittenda, Caeterum ne res haec sinistram progignat explicationem, repetitim declarandum erit: nullum ad haec facienda obligari, actum esse a sola vo­luntate cuiusvis individui pendentem, — nec ullam unquam subseque pariturum ob­ligationem. Super haec vero omnia oremus ferventer et frequenter Charissimi! ut Deus et Dominus noster inimicos S. Ecclesiae humiliare — Summum eiusdem Pontificem de faucibus adversantium eripere — Principibus veram concordiam et populo Chri­stiano pacem misericorditer tribuere dignetur. Te rogamus audi Nos.! Dabam Strigonii die 6-a Februarii 1860. \ Strigonii, typis E. Horák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom