Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1855

st „s t i i s, ii e e e s s i l a I i b n s, rebus q uc dubiis a c trepidis c u ni omni fiducia confugi a nt. Nihil enim ..timendum, nihil que desperandum Ipsa duce, Ipsa auspice, Ipsa -propitio, Ipsa protegen­de, quae maternum sane in Nos gerens an i m um, n o s t r a e q u e salutis negotia tractans de ..universo humano genere est sollicita, et coeli ter aeque Hegina a Domino constituta, ac „s u p er omnes Angelorum choros, Sanet o r u m q , o r d i n e s e x a 11 a t a, a d s t a n s a dextris Unigeniti „Filii sui Domini Nostri J E S U C h r i s t i, m a t e r n i s suis precibus validissime impetrat, et „q u o d q u a e r i t, invenit, ac f •* u s t r a r i non potes t.4£ Magnificate itaque Dominum mecum, Charissimi, laudate et superexaltate eum in saecula, quia fecit nobiscum mi­sericordiam suam, dum glorificando et superexaltando Mariam super omnem creaturam, nos quoque iilios Mariae glorificavit, et laetitia inenarrabili replevit. Quot generationes praestolabantur et desiderio desiderabant videre diem hunc et non po­tuerunt! Nos autem vere indigni vidimus magnifica declarationis Solemnia , legimus et audimus gaudiis inexplicabilibus perfusi, quam augustum diadema, auro gemmisque pretiosius, declaratione hac Matri Nostrae SSmae Ecclesia imposuerit, et Eam divino quodam splendore exornaverit! Habemus ergo, dilectissimi! Matrem jam in conceptione sua immaculatam, et quidem immaculatam ex verbo Dei scripto, quis enim proferre audeat fuisse aliquando immundam, ex qua natus est, qui tollit peccata mundi ? fuisse vel unico momento Dei inimicam Genitricem Ejus, qui nos Deo reconciliavit ? Deo invisam, quae filium Ejus uni­genitum in lucem edidit? numquid Deus, qui Angelos etiam rebelles creavit puros, Mariam Christi Filii sui Matrem, quae sola angelis et hominibus praestat, impuram creasse censeri possit? Minime, imo vero, cum Ipsa sit, quae antiqui serpen­tis, juxta clarum S. Scripturae (Gen. 3, V.) effatum, daemonis quippe primos homines seducentis caput contrivit: Ipsam n macula Originali immunem esse debuisse in patulo est. Huc referri debet salutatio angelica, nomine Dei ad Mariam perlata; ,,Ave gratia plena, Dominus tecum“ ait Angelus ad Mariam. Numquid possibile est, ut Deus, Ipsa Sanctitas perfectissima, salutet peccato alicui obnoxiam, eamque coelesti gratia non tam dignam, quam plenam, et ta­lem,cum qua esset Dominus, adeoque non peccatum, praedicet? Dubitandum ergo non est, quin hoc singulare encomium a primo suae existenliae momento Ipsi revera omni jure sil tribuendum. Et nisi hoc supponamus, et credamus, quomodo as­seremus Mariam omnino ex animo exultasse conclamando: „Magnificat anima mea Dominum, quia respexit hu­militatem meam, quia fecit mihi magna“,* nisi Eam etiam omni sensu, ex loto, adeoque in conceptione quoque sua, pu­ram praedicemus ,* Ergo tota pulchra es Maria, et m a c u 1 a n o n est in Te! Si ad verbum Dei traditum respiciamus: habemus fere omnium seculorum Patres, scriptores, doclores, qui Deiparam velut incorruptam , charismatibus omnibus praeditam , gratiae donis ditatam , terram immaculatam, ineffabi­lem omnium coelestium virtutum ac privilegiorum copiam et sedem dilaudant. Sed ut aliqua in specie attingam : S. J a c o- bus A p. in Liturgia vocat Mariam immaculatam, modis omnibus irreprehensam. S. Chrysos tomus semper beatissimam et penitus immaculatam. S. Athanasius omnibus gratiis abundantem per omnia tempora. S. Ildephonsus : „Tota pul­chra es Virgo gloriosissima, non in parte sed in loto, et macula peccati sive mortalis sive venialis sive originalis non est in te, neque unquam fuit.4'* — S» Ansel mus : „Talis fuit puritas B. Virginis, quae a peccato originali et actuali immunis fuit; et decuit Virginem tanta puritate nitere, quanta sub Deo major inlelligi non potest.44 etc. etc. Si omnibus his, per saecula seriatim procedendo addamus Sensum Ecclesiae, piam fidelium fi­dem: convincemur , in sententiam hanc conspirare Summos Pontifices, Episcopos, Sacerdotes, Universitates, Religiosos Ordines, omnium nationum Theologos et fidelem populum, verbo totam Ecclesiam Christi. Eapropter declaratio Immaculatae Conceptionis V. Mariae non sápit novitatem, sed id solum confirmat, quod in Ecclesia semper et ubique creditum fuit ; et fideles illud posthac ut fidei articulum credent, quod huc adusque pia convictione credebant. Ad fidem nempe spectabit, Mariam de peccato Adami non participasse ; ad fidem spectabit, virtutibus illustrem ejus animam per merita JESU Christi a culpa originali praeservatam, sanctificalam, et omni gratiarum coelestium affluentia ditatam fuisse. Etiamsi enim aliqua veritas clare contineatur in revelatione, non tamen ideo est articulus fidei, verum tunc solum fit talis, postquam ut dogma, ut fidei articulus per Ecclesiam expresse definitur, et declaratur, tuneve solum pro haeretico reputatur, qui aliter sentire aut loqui praesumserit. Quod vero in specie praecipuam considerationem deposcit, est haec divinae providentiae circa nos mirabilis profecto dispositio. Si enim post multorum seculorum suspiria, et ardentissima desideria, solum temporibus nostris in fide adeo langvidis, moribus tam corruptis, ubi Ecclesiam, Sponsam suam legio inimicorum, et populum Christianum bella domi et foris exagitant, reservavit Paler misericordiarum, ut Beata Virgo unica et sola a culpa originali im­munis, imo sancta et immaculata a primo conceptionis suae momento, infallibili auctoritate declaretur : quomodo non spere­mus, quod Dominus facere velit nobiscum peculiarem misericordiam suam, quo magis magisque vivificet fidem et sancti­moniam filiorum Ecclesiae suae, illuminetque infideles et peccatores sedentes in tenebris et umbra mortis, ut humiliati ac poenilenles revertantur ad sinum Ejus­Confidamus insuper, quod Ipsa S S m a Virgo, quae a militante Ecclesia tanto honore decoratur, et corona exultationis insignitur, pro sua materna in populum Christianum incessanter testata protectione, datura sit potentis suae in­tercessionis indicia! Pleni itaque fiducia applaudite et congaudete super omnia exaltatae Dei Genitrici MARIAE ! appropingvate Illi pia cum humilitate, et cordiali cum devotione,* salutate Illam .* Ave gratia plena! Ave o puris- sima, o I m m a c u 1 a t a Mater n o s t r a ! Tu es, quae reparas dedecus generis nostri, Tu es honor, Tu es gaudium, et laetitia populi christiani! Tu es decus et gloria Ecclesiae Dei! Ave ergo, et millies Ave ! Eja ergo Fratres et Filii Dilectissimi! hortamur Vos cum Apostolo gentium, ne gratiam Dei, quae Nobis per magnificam Deiparae Glorificationem ultro et abundanter offertur, in vacuum absque fructu spirituali recipiatis; ait enim ille idem, qui Virginem Mariam superexaltavit: tempore accepto, durantibus his in laudem sanctae Ge­nitricis encomiis et solenniis, exaudivi te, et in dic salutis, dum Mater nostra amabilis magnificata est, vehe­menter adjuvi te! Ergo Ad Mariam ad fidelem Properemns Virginem! Contemplemur et miremur Ejus celsitudinem; Suspiremus et clamemus : Mater admirabilis! Per te tuus dulcis Natus Nobis sit placabilis! Arnen. Datum Strigonii, Festo S. Mathiac Ap. anno Domini 1855. Episcopatus Nostri 27; Archi-Episcopatus sexto. Strigonii, Typis J. beiméi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom