Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1855
r. 1084. 1855. Joannes Baptista S. R. E. Titulo S. Crucis in Jerusalem Presbyter Cardinalis SeiTiViZHV I) E N A C. Y-K É R, METROPOLITANAE ECCLESIAE STRIGONIENSIS ARCHI-EPISCOPUS, S. SEDIS APOSTOLICAE LEGATUS NATIS, 1. REGNI IIUNG. PRINCEPS PRIMAS, SUMMUS ET SECRETARIES CANCELLARIUS, INSIGNIS ORDINIS S. STEPHANI REGIS APOSTOLICI PRAELATUS ET MAGNAE CRUCIS EQUES, S. C. ET R. APOSTOLICAE MAJESTATIS ACTUALIS INTIMUS CONSILIARIUS, PER HUNGÁRIÁM, PARTESQUE EIDEM ADNEXAS OMNIUM ORDINUM RELIGIOSORUM VISITATOR APOSTOLICUS, AA. LL. ET PHIL. NEC NON SS. THEOL. DOCTOR, ETC. ETC. Venerabili Clero Seculari et Regulari Archi-Dioecesis Strigoniensis Salutem in Domino! Exultat angelica lurba Coelorum, exultat multitudo Dei electorum, quia quod ardentissimis votis plurium secu- lorum decursu exoptabant, Regina Angelorum, Regina Sanctorum omnium, Dei Genitrix Virgo MARIA magnificata est super omnes creaturas, quae coeli terraeque ambitu continentur, dum Ipsius in utero matris Annae conceptus immaculatus, a labe originalis peccati i m m u n i s, die 8-a mensis Decembris anni proxime evoluti, sententia Vicarii Christi definitus, intra Missarum Solennia ex Cathedra Petri pronunciatus, et literis apostolicis SSmi Patris Pii P. IX., die eadem editis, Urbi et Orbi publicatus est. Dum super hoc optatissimo eventu laetantur coeli et exultat terra gaudio ineffabili, Nos, qui Solenniis declarationis hujus Romae personaliter cum exultatione cordis intervenimus, magnitudinem solatii, quo animus noster mire perfunditur, vix condigne adumbrare valemus; sicut etiam pro certo tenemus, Vos, Dilecti in Christo, omnesve Ecclesiae Catholicae in Hungária fideles eodem illimitati gaudii sensu abundare, et inter piissima tripudia sanctissimae Virgini acclamare: ,,Tota pulchra es MARIA, et macula originalis non est in te!-4 toto siquidem resonat orbe, Regnum hoc Divi Proto- Ilegis Stephani moricnlis ultimis suspiriis Dei Genitrici oblatum, Regnum Marianum nominari, et ob indesinentem ac praecellentem in Beatissimam Matrem cultum et venerationem revera Marianum esse. Jubilato itaque filii et filiae Regni Mariani! Cantate et exultate et psallite, quia Magnae Dominae, dulcissimae Matris vestrae MARIAE, dogmatica Immaculati Conceptus Ejus declaratione, apposita est corona gloriae, corona exaltationis prae participibus suis! Gaudete proinde, iterum dico, gaudete! quia Mater nostra in conceptu fuit immaculata, in vita intemerata, in morte cum corpore glorificata, in Coelis a SSma Trinitate coronata, et solio Divinitatis, ut esset Mater et Advocata cunctorum viventium, proxime locata! 0 cunctarum foeminarum d é cus atque gloria! qu a m electam et evectam scimus super omnia! Siquidem vero SSmae Matris Dei tam praecelsa glorificatio nos ad Solennia omni, qua possumus, magnificentia celebranda provocaret: audito etiam voto Metropolitani Capituli Nostri, in consilium convocati, circa festivitatem isthanc, et respective solennem pontificiae declarationis in quavis Ecclesia parochiali publicationem, disponimus sequentia : 1. Pro Solenniis his defigitur Dominica IV. post Pascha , in diem 6-tam Maji incidens, cum hebdomada sequente usque Dominicam V. inclusive. Quoniam vero dignum et justum esset, ut magnificentiam festivitatis hujus, in Urbe aeterna, Romae, Nobis praesentibus celebratae, aemulemur: ideo 2. Sabbatho, Dominicam IV. praecedente, strictum jejunium in una refectione consistens observetur. Item ad occasum solis omnibus Campanis incirca dimidia hora pulsandis, et exposito in Turri Vexillo, Dei Matrem referente, adproximans festivitas indicetur. 3. Sabbatho hoc, et praecedentibus diebus, hebdomadibusque, Ecclesia externe et interne inprimis repurgetur, ara principalis Imagine vel Statua B. M. V. (ubi possibile fuerit, Immaculatam referentis) provideatur, ad omnem decorem instruatur, et ultra solitum numerum pluribus cereis illuminetur. Poterunt etiam parietes, adminus Sanctuarii, tapetibus, palmis virentibus, sertis, fores vero principales Ecclesiae et frontispicium ramis arborum exornari, ac inscriptione : Regina sine labe c o n ce p t a, o r a p r o n o b i s ! decorari. Eadem ratione repurgandae, colorandae, ornandae erunt Imagines et Statuae sanctae Genitricis extra Ecclesiam praeexistentes, aut ob hanc devotionem, pro re nata, erigendae. 4. Ipsa Dominica IV. ad auroram omnes Campanae 12 hora pulsentur, (sub pulsu hoc laudabile erit mortaria explodere), et post solitos pro divinis pulsus ex aede scholari, vel parochiali (comitante parocho) plures scholares utriusque sexus adolescentes convenienter vestiti cum accensis facibus vel cereis, floribus et ligulis albi coloris ligatis, praelato Vexillo, et B. M. V. hymnum, e. g. „Máriát dicsérni hívek jöjjetek cet.44 concinnendo, ad Ecclesiam procedent, circa aram cum facibus constituturi. 5. Officians Sacerdos, pluribus ministrantibus stipatus, inchoat Cantatum Sacrum Missae Sacrificium, (etquidem Missam de Immaculata Conceptione, quae incipit : V e n it c e t vi d e te), decantato Evangelio, loco Casulae assumit Pluviale, et conscenso ambone, e textu accommodo, v. g. ,,Tota pulchra es Maria et macula non est in te,i4 sacram deducit paraenesim, in decursu eo sermonem directurus, ut e Bulla declaraloria eos paragraphos clara et intelligibili voce legat, qui ipsam immaculati conceptus enunciationem continent, Sunt autem §§. illi quinque, ulpote a verbis t Itaque pluri — m u m in Domino confisi etc. usque ad verba : quod quaerit invenit, ac frustrari non potest/4 Concludet opportune sermonem cohortatione auditorum ad Cultum Immaculatae Virginis domi, forisque prosequendum, imo duplicandum. Reassumla casula perficit Missam, ad cujus iinem intonat : Te Deum, et subnexo ac Oratione, conclude Divina. Bene notandum, quod huc die tam Officium, quam Missa de Immaculata Conceptione B. M. V. dici, et per totam Octavam in Laudibus Vesperis et Missa commemoratio de eadem festivitate fieri debeat. (). A meridie hora competente asservetur Devotio Mariana cum exposito Venerabili, sub qua cantentur,vel pracorcnlur Lytaniae Lauretanae, post „Regina Sanctorum omnium4'" addatur .-Regina sine labe originali conce- p ta, o ra pro nob is! Cui subnectuntur lingva vulgari Preces, tum Canticum, et cum Venerabili Benedictio. Favente tempestate, hac Dominica aut sequente, ducatur ad Imaginem vel Statuam B. M. V. in Loco existentem processio, et ibi preces Marianae persolvantur, quae typis procusae subseque mittentur. 7. Tota hac hebdomada, quotidie Sacrum debet ad aram decoratam, etsi lectum tantum, celebrari, pariter ad vesperam hora populo maxime accommoda, Lytaniae (ut supra descriptae) asservari. 8. Dominica V. post Pascha sub Lytaniis vespertinis cum Te Deum hymno devotioni finis imponatur. j