Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

Venerabili Clero Archi-Dicecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! 1864. Nr. 18. Consilium r. L. h. ope Rescripti sub 7-a cult. Nr. 73308. ad me directi significat: exhibitos sibi de fundationibus scholaribus Rationum extractus, praeter unum alterumve tantillae difficultati obnoxium, occasione exactoralis revisionis absque reflexione adinventos esse. Quia vero observatum est, extractus idmodi Rationum multis in Parochiis semper adhuc uno et eodem cum extractu Rationum de piis fundationibus instru­mento exhiberi: occasione hac districting injungo, ut extractus Rationum de dictis scholaribus fundationibus distinctim praesententur, atque tam earum, quae prima vice seorsive exhibentur, quam etiam novarum fundationum scholarium extractui literae quoque fundatiouales, aut vero extractus testamenti, vel cessio fundi a parte Communitatis aliorumque facta, cui nefors originem suam debent, in authenticis paribus adjiciantur; uti idipsum ratione postremo memoratorum extractuum sub 15-a Octobris anni praet. Nr. 4006. abhinc inculcatum fuit. Strigonii die 16-a Septembris 1864. Pro utraque statione Concursus in diem 27-am affuturi mensis Octobris de­figitur. Emolumenta stationis prioris, linguae hungaricae cognitionem exposcentis, con­sistunt in 1 a sessione colonicali, circa quam labores omnes Communitas praestat; in 24, raetr. pos. siliginis; 21 floreno; tribus curribus foeni, 4 item orgiis ligni duri ab eadem Communitate dependi solitis; incirca 10 finis e stola et circiter 23 finis e didactro, Habitaculum 2 cubilibus, culina, dispensa, stabulo, reclinatorio et hortulo postdomali absolvitur. Proventus posterioris slavicae stationis constaut e 300 finis v. a. et fru­ctibus agri 2Va jugeri. Habitaculum e tribus cubilibus, culina, camera, reclinatorio et cellario constat. Recursus rite instructos ord. VADiacono Districtus Strigoniensis Josepho Alexandro Urge, Parocho in Nyergesujfalu, item Michaeli O Ilia user, surr. VADia­cono Districtus Tirnaviensis et Parocho in Gerencsér inscribant competentes et prae- indicata Concursus die in facie loci personaliter exhibeant, practice) examini ab iisdem subjiciendi. Strigonii die 23-a Septembris 1864. Penes praesentes transponuntur ad singulum Districtum VADiaconalem listae praenumeratiouales pro pagellis popularibus, Pestini sub titulo: „Képes újság“ inde a 1-a Octobris anni curr. edendis. Commendo Vobis Charissimi! pagellas has. Primarius collaborator earum est Stephanus Maj er, Parochus Kürthensis, a suis po­pularibus scriptis Vobis perbene notus. Praenoto denique, quod exiguum 2 Unum praenumerationale pretium Pestinum ad reductionem sit mittendum, Strigonii die 18-a Septembris 1864. / Consilium r. L. h. ope Rescripti sub 28-a mensis praet. Nr, 68275. item 7-a curr. Nr. 70803, editi ad notitiam meam perfert: Josephum Kőrösy, Docen­tem una Cautorem in Szilas (Cottu Tornensi) e capite attentatae fraudis et incorri- gibilitatis statione sua motum et ad munus docendi per ambitum Regni Hungáriáé inhabilem declaratum; porro Trajanum Brandi szku, Georgium Ug e res in, Tra­janum Katona et Athanasium Petrov i cs gr. catholicos, Praeparandiae M\ aradi- nensis alumnos, ob commissum, ac propria fassione recognitum furtum, ex omnibus Regni Praeparandiis, scholis realibus et Gymnasiis exclusos haberi. Quodipsum fine insertionis cognominum horum ad protocollum scholare hisce annuncio. Strigonii die 22-a Septembris 1864, Excelsi Consilii r. L. h. rescripto sub 9-a Septembris anni curr. Nr. 72546. ad me directo edoceor, quod Sua Majestas SSma, emergentibus recentiori tempore circa id, an juri patronatus connexae obligationes, interventa possessionis bono­rum mutatione, in novum possessorem jam natura sua transeant? divergentibus sen- teutiis, ex obtutu tollendi omnis possibilis hac in re dubii, ope altissimae Resoluti­Nr. 3845. Extractus Ratio­num de fundatio­nibus scholaribus seorsim exhibe­antur. Nr '3893, wr' *4072. Statio Docentis in Tokod et Moderdorf vacat, Nr. 3958. Pagellae popul, publicantur. „ '3986. Nrj4073. Quipiam a do­cendo et scholis arcentur. Nr. 4032. Onera Patronatus reális in novum possessorem transeunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom