Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
Nr. 1162. Statio hung. Docentis in Illiny vacat. Nr. 1029. Ign. Bocskay obiit. etiam et fideles suos ad idem faciendum potenter exstimulent, quo sic defectus anno mox elapso, vel maxime ob insolitam aeris inclementiam, hac in parte commissus duplicato conatu Vestro rite sarciatur. Dum igitur negotium isthoc ex obtutu utilitatis exinde in singulos non minus, ac universum Statum dimanantis, atque praememoratis circularibus ordinibus meis prolixius adumbratae, vigili curae Vestrae impense rursus devoverem, una di- strictim committo, ut resultatum conatus Vestri, vel vero impedimenta, quae culturam hanc remorantur, cum relationibus de scholis arborum et cultura apum, mense Novembri quotannis praestari solitis, simul et ad semel dioecesano huic Officio remon- stretis, quo sic relatio de profectu hac in parte observato pro congrua notitia aut medela altiori Loco abhinc praestari possit. Strigonii die 1-a Martii 1864, Statione Docentis in Iliin y, filiali ad Parochiam Marczal po ssessione, laudabili ejatis Parochi et Communitatis studio reditibus aucta, Concursus pro eadem in 15-am affuturi mensis Aprilis diem praesentibus annunciatur. Emolumenta ejusdem consistunt in octo jugeris terrae arabilis, a Communitate cultivandis; 22. metretis poson, siliginis; 4. orgiis lignorum pro usibus propriis, duabus item pro calefactione scholae; 40 incirca florenis a prolibus scholaribus; 5 finis v, a. circiter e stola. Habitaculum tribus cubilibus, camera, culina, reclinatorio et fundo intravillano 7« jugeri absolvitur. Recursus rite instructi cholarum Inspectori et surr. Districtus Vadkert VA- Diacono Paulo K o v á c s, Parocho in Patak inscribantur, et ad praeindicatum Concursus terminum exhibeantur, dioecesano huic Officio pro facienda nominatione ab eodem transponendi, Strigonii die 6-a Martii 1864. Ignatii Bocskay, emeriti Decani et Parochi Sassiniensis, sacerdotis jubilaris, Szakolczae die 19-a curr. mensis, anno aetatis 75. post pie suscepta moribundorum Sacramenta ad aeternitatem evocati animam hisce consuetis suffragiis commendo, Strigonii die 26-a Februarii 1864. benevolus Strigonii, typis Acg. Korák.