Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

5 proprietatibus, qualitatibus gavisurum describant — ejus conceptionem, nativitatem, totiusque vitae decursum, miracula, passionem, mortem, et triumphalem a mortuis resurrectionem clare praenuncia- verint, praedixerintque, quod adversis his, quae expertus est, non obstantibus, habiturus sit asseclas quam plurimos, fundaturusque regnum, cui non erit finis. c) Adplicate ad priora, Christi nativitatem per Angelum annunciatam de Coelis — multitu­dine angelorum celebratam pastorum et magorum adoratione, Nato Christo exhibita, divinitatem Ejusdem fuisse contestatam. De nullis — nec de maximis viris similia seu praedicta fuerunt, seu evenerunt. d) Urgete veritatem testimonio S. Joannis Bapt. cujus virtutes admirati Judaei, per exrnis- sos quaerebant ex eo: Esne tu Messias Christus, vel alium exspectandum habemus? et respondit: Non — imo I s tam magnus est, ut nec dignus sim corrigiam calceamenti solvere. — Urgete porro, occassione baptisati Christi apertum fuisse coelum, inde Deum Patrem ad nos prolocutum fuisse: „Hic est filius meus“ „est ergo filius Dei —- est verus Deus — Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.“ Possuntne ista de alio quam vero Deo dici? e) Declarate, quod Christus se Deum esse pluries, sed etiam a Judice in Concilio ad­jurando interrogatus, confessus fuerit, et si certo praeviderit, sibi declaratione tali mortem consciscen­dam esse. Edixit attamen: „Ego sum Deus“ et professionem hanc morte obsignavit. Hoc repete­bat, dum coecutn a nativitate verbo suo videre fecit, dum triginta octo annorum infirmum Sabbath o sanavit — etc. Nec ob aliud quoddam delictum a judaeis impetebatur, accusabatur, quamquod se Deum fecerit. f) Attestemini, quod discipuli omnes, Christum Deum esse, confessi fuerint: Petrus ad in­terrogationem Christi: „quem dicunt homines esse filium hominis, i d e s t m e?“ omnium nomine reponit: „Tu es Christus filius Dei vivi“. — Joannes eum' ab aeterno exstitisse, et Deum esse, primis verbis Evangelii sui profitetur: „et Deus erat V e r b u m (C h ri s t u s) — Omnia per ipsum facta sunt!“—• Thomas exclamat: Dominus meus, et Deus meus! — S. Pauli Epistolae recte eo occupantur, ut divinitatem Jesu praedicent. —• His breviter pro divini­tate D. N. J. C. prolatis, dicamus cum S. Leo no Papa: „Hoc est, quod ex peccatoribus facit Sanctos, si in uno eodemque Domino Nostro Jesu Christo et vera Deitas, et vera credatur humanitas; Deitas, qua ante omnia saecula in forma Dei aequalis est Patri, humanitas, qua in forma servi unitus est homini.“ Serm. 4. de Epiph. Tandem elevatis ad Coelum oculis, et manibus paternam et Episcopalem benedictionem peramanter ex corde Omnibus Vobis tribuo —■ Vos Deo et Ejus Unigenito ac Spiritui Sancto -— et me Vestris precibus, charitati et dilectioni cum omni fiducia devoveo! Et cum Prole pia benedicat Nos Virgo Maria! Arnen! Strigonii in Epiphania Domini, Millesimo Octingentesimo Sexagesimo Quarto — aetatis meae Septuagesimo nono — Presbyteratus quinquagesimo quinto — Episcopatus trigesimo sexto — Archi-Episcopatus vero decimoquinto. Strigonii, typis Acg. Horák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom