Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

S. R. E. TITULI S. CRUCIS IN HIERUSALEM PRESBYTER CARDINALIS DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA METROPOLITANAE ECCLESIAE STRIGONIENSIS ARCHI- EPISCOPUS, SANCTAE SEDIS APOSTOLICAE LEGATUS NATUS, INCLYTI REGNI HUNGÁRIÁÉ PRINCEPS PRIMAS, SACERDOS JUBILARIS, ETC. ETC. Laudetur JESUS Christus! Venerabili Clero Arclii-Dioeeesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino! Hac Epiphaniae Domini die, ingredior de misericordia Domini annum pastoralis meae inter Vos sollicitudinis decimum quintum. Etsi non longa, nec tamen brevis est haec annorum series, cujus decursum sollicitius examinando, meo, et Vestro nomine cogor exclamare: „Servi i n utiles su­mus, quod facere debuimus, fecimus!“ -— Mea Vestraque Charissimi! hicce proloquitui conscientia, quaerens ex nobis: num parte ex mea ea disposita et inculcata fuerint, quae in genere ad sanctimoniam vocationis Vestrae securisandam — et salutem fidelium promovendam necessaria et opportuna esse possunt; — parte autem ex Vestra: num obsequium conspicuo cum effectu iis ex­hibueritis, quae ad duplicem illum finem assequendum ab humilitate mea Vobis pro conscientiosa obligatione praescripta, vel impensius commendata fuerunt. Charissimi! Ego primus provocor ad examen conscientiae instituendum, et quod in quae­stione verum est, palam confitendum. Domine Jesu! Tibi Soli et Vicario Tuo Capiti Ecclesiae Visi­bili de munere pastorali responsabitis sum — adjuva me! ut facta propria attingendo Tuam unice intendam levare gloriam et mihi creditorum pastoralem zelum acuam et adaugeam! I. Inter ea, quae cursu praeteritorum quatuordecim annorum a parte regiminis mei dioe- cesani acta sunt, praeferenter Concilii Provincialis anno 1858. et Synodi dioece- sanae, anno 1860. Strigonii asservatae, Statuta notari debent, utpote quibus in compendio cuncta exponuntur, quae seu ad veritates fidei Ecclesiae Catholicae, et ejus cultum divinum spectant seu ad perfectionem Cleri et populi promovendam requiruntur. Postquam autem acta Synodorum ha­rum non solum publicata, litteris pastoralibus commendata et pro observantia, ipsa legislationis occasione inculcata fuerunt, sed in Vestris quoque Coronis districtualibus relecta, republicata, ime horum procusa exemplaria manibus quorumvis consignata habentur; dicite quaeso Charissimi, quis Vestrum excusabilis erit, si ab observantia cujuscunque de his legibus recesserit?! Indubitanter ne­mo. Si etenim cum Psalte Regio quotidie e stricta obligatione precamini: „Domine Lex tua me­ditatio mea est“ — ,,in aeternum non obliviscar mandat a tua, quia in ipsis consolatus es me“ quomodo excusabiles eritis? Volvite itaque solerter utriusque Synodi de­creta, meditemini in ipsis, et invenietis requiem animabus Vestris* — Ego autem qua Legum natura­lis custos, necessitor Vobis annunciare; quod si Dominus senectae meae adhuc aliquot annos de mise­ricordia sua addiderit, super eo Synodum dioecesanam assservare intendo: an, et qualiter Statute tam Concilii Provincialis, quam Synodi clioecesanae (in subsidium vocatis Archi-Diaconorum supei Visitationibus Archi-Diaconatuum relationibus) impleantur? quaeve ad procurandum Statutis prae­designatis vigorem et observantiam media et remedia adhibenda essent? Vestrum itaque est sine di­latione perquisitioni duarum harum quaestionum incumbere — compertos neglectus notare — et de remediis sollicite deliberare. Veniet tempus, quo Vos Charissimi — ad scripto depromenda sensa Vestra fidenter provocaturus sum. II. Synodorum Constitutionibus subnecto praescriptam objectorum, in C o n gr eg a ti o n i- bus districtualibus pertractatorum, per Vos in scriptum redactionem, sollicitam a parte mea revisionem, et sensus mei super singulo puncto consultationum declarationem. Cum Conventibus his omnis Curatus, nisi legitime impediatur, intervenire obligatus sit, amplus aperitur cuivis campus in- quovis merito intuitus aliorum excipiendi, et proprios perficiendi. Sed bonum imo jucundum est tali­ter habitare fratres in unum, tum ut populo fideli per pietatis officia in domo Dei persolvi praescripta imitatione digna exhibeantur exempla, tum ut ipsis Curatis officiosa liac conversatione praebeatur occasio mutuo dilectionem fraternam exhibendi, — flendi cum flentibus, gaudendi cum gaudentibus Nr. 300. 'Pastorales de 14. • annis A.Eppatus. i > Ii k 1 ) 1 1 \ l L i 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom