Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1863

butionali Officio, penes indicationem annui, stationi sive servitio conjuncti proventus, de casu in casum noti reddantur. Quod vero cun\ annum, pro quo lex vigorem jam habuit, concernit, disponitur, ut decursu ejus enatae in praeailatis stationibus sive servitiis mutationes iisdem c. r. contributionalibus Officiis itidem cum annui proven­tus indicatione sub uno notificentur. Altioris igitur hujus dispositionis in nexu praesentibus pro observantia or­dino : ut, si mutatio in statione Docentis, sive cantoris, sive aeditui, sive denique cam- panatoris in parochia aliqua intervenerit, eam concernens Curatus mox c. r. con- tributionali Officio, ad quod parochia pertinet, cum indicatione annui proventus no­tam reddat. Proventus extrahatur ex fassione scholari, respective ex visitatione Can. aut ubi haec non existit, ex conventione aut ex instrumento illo, quo proventus de­fixus habetur. Ex fassione attamen scholari in illum tantum casum sit extractus, si Docens seu cantor proventum suum juxta illam effective etiam percipit. Quod autem annum hunc 1863. attinet: districtualibus VADiaconis com­mitto, ut a Curatis Districtus sui casus mutationum in toties dictis officiis seu ser­vitiis enatarum, una cum indicatione annui proventus colligant, concernentibusque c. r. solutoriis Officiis communicent; connotatione tali in copia, pro ulteriore di­rectione penes officium suum retenta. Strigonii die 28-a Decembris 1863. Nr. 5260. Laurentius Gyu- rics obiit. Laurentii Gyurics, emer. VADiacoui et Parochi Füssensis, die 18-acurr. m. ex ictu apoplectico, post pie susceptam extremam unctionem, anno aet. 70-a in Do­mino obeuntis animam piis Vestris suffragiis devovendo, vacans taliter Beneficium f iissense, usque ultimam affuturi mensis Januarii diem Concursui expono. Stri­gonii die 24-ta Decembris 1863. benevolus U-, Strigonii, typis Aeg. Korák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom