Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
■Jn*t 1863. Nr. 19. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strig oniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Consilium regium Locumtenentiale hungaricum, scopo inducendae in corri-1 gendis et dimittendis scholarum elementarium Docentibus nniformitatis , sub 29~a Septembris a. curr. Nr. 71112. normam praescripsit, quae altioribus ordinibus, recepto usui et justitiae principiis conformis sequentibus punctis comprehenditur: 1 -o) Ratione exerrantium Docentum disciplinariter tractandorum ultro iniungitur procedura, ministerialibus ordinibus sub 26-a Julii 1857. Nr. 11643. praescripta, quam dioecesani ordines ddto 10-a Januarii 1860. Nr. 187. ad notitiam Vestram pertulerunt. Vigore huius admonitio eorundem gradualiter praesuscipi debet ita, ut socordes, inordinatos, aut plane scandalosos idmodi Docentes primum locales Curati admoneant; monitis his non proficientibus scholarum Inspectores reprehendant eosdem; si vero et hoc incassum fieret, ab Ordinario compescantur, et ad casum incorrigibilitatis e servitio etiam dimittantur. 2-o) Quod jam dimissionem Docentum attinet, hanc relate ad exerrantia idmodi Individua, quae muneri docendi ante ministerialem Resolutionem ddto 27-ae Octobris 1857. Nr. 741. editam admota sunt, ipse Ordinarius praesuscipiet; relate ad Docentes vero ductu Resolutionis huius adplicitos, in sensu §-i 29-i eiusdem , dirigens Regni Dicasterium in mutua cum Ordinario cointelligentia exe- quetur. Emergente igitur casu, qui dimissionem e servitio post se trahit, scholarum Inspector districtualis in consortio Judicis nobilium ruri, personae item magistratu- alis in Civitatibus, utpote repraesentantium potestatis civilis, congrue requirendorum, fassiones testium, incusantium partium, et incusatorum Docentum excipiet, scripto comprehensas cognominibus fatentium subsignari faciet, sua porro et coinquirentis magistratualis subscriptione authenticabit, ac comite utriusque opinione Ordinariatui protocollum hocce exhibebit. Suspensio Docentum ab Officio in casibus solum illis, qui pro dati gravis scandali ratione idipsum in instanti deposcerent, locum habebit. Quodsi denique Docens delicti cuiuspiam criminali Judicio obnoxii inculparetur, Director scholae Parochus extemplo casum idmodi Ordinariatui, hic vero altiori Loco notificabit; Docensque ab exeeutione muneris sui usque secuturam Judicii criminalis sententiam inomisse suspendendus erit. Strigonii die 16-a Octobris 1863, Evenerunt casus, ut aliquae Communitates manuales vecturalesque operas circa aedificationem Ecclesiae ex parte tantum, et non prout ejectatae fuerunt, explentes, insufficientiam suam postliminio praetenderint, ejusdemque fundamento operas neglectas e fundo Religionis redimi petierint. Quo simili abusui in onus fundi Religionis multum accisi directo limes poneretur : disponitur ope emanati ddto 3~ae Sept. anni curr. Nr. 14716. regii decreti aulici, ut operae manuales vecturalesque, penes aedificationem Ecclesiarum, aediumque parochialium non ejectentur tantum, sed etiam accurate semper expleantur. Cujusmodi salutari altissimae dispositioni ut debitus procuretur effectus: concernentium Curatorum erit serio intendere, ut Communitates ejectatas operas accurate et ex toto perficiant; quod si autem contraire pergerent, Judici nobilium deferantur. Quodipsum dum pro observantia praesentibus perscriberem, una subnecto, Excelsum regium Locumt, Consilium fundamento antelati regii decreti aulici enun- ciavisse, quaestionatas manuales ac vecturales operas nullo in casu amplius e fundo Religionis redimendas esse. Dum itaque sumtuum projecta pro aedificatione sive Ecclesiae sive parochialis domus adornanda erunt, nunquam patiamini, ut architectus sive magister operas has in pretio computet, ad quod VADiaconorum cumprimis attentionem provoco, Strigonii die 16-a Octobris 1863, Nr. 4061. Correctio et dimissio Docentum. Nr. 4100. Fundus Relig. operas in aedilit. eccl. haud redimet.