Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1863

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Organisatio scholarum arborearum, earumque in sua integritate con- servatio, ex obtutu cultivations et nobilitationis fructuum, utilitatisque exinde in Sta­tum publicum non minus ac Communitates, quin imo et familias singulas redundan­tis, nullo non tempore plurimum commendabilis visa est. Ad salubrem hunc indu­striae ramum solerter excolendum annis jam superioribus altiore Loco constitutum, identidemque incultatum fuit, ut scholae elementares, cumprimis rurales, hortis, ut di­cunt, pomologicis instruantur, in quibus proles scholares insitionem arbuscularum, earum item nobilitationem et cultivationem ex asse ediscerent et exercerent. Arbuscu­lis, ad morem exterarum provinciarum, non solum limbi viarum, verum et agrorum li­mina quam salubriter conseri possent! Fructus earumdem beneficum nutrimentum, umbra vero, etiam maximae siccitatis tempore, gramineis plantis certum incrementum praeberet; neque, uti probatum est, densitas arborum eisdem humida etiam temperie nocumento esset, aut certe minus, ac extrema siccitas, detrimentum causaret. Positivis his emolumentis non obstantibus, Consilium regium Locumtenentiale hungaricum, ope Rescripti sub 27-a Julii a. curr. Nr. 58719. ad me directi admodum queritur, non solum vias arboribus haud exponi, verum series arborum et actu prae­existentes hominum indoleutia et incuria desolari. Dum igitur politicum hoc Regni Dicasterium, in cohaerentia ordinum sub 14-a Maji a, praet. Nr. 9512, eatenus editorum, singulis Jurisdictionibus arborum praeexistentium conservationem, gravemque desolatorum et violatorum earundem pu­nitionem novitus et serio inculcat, una me etiam requirit, ut Curatos et Docentes Communitatum, qua doctores ac ductores populi, promovendis ejusdem emolumentis vi vocationis suae plurimum iutentos paterne exstimulem, ut ad excitandas et exco­lendas arborum scholas, prolesque scholares practicis circa rem pomologicam notitiis sedulo imbuendas, e respectu commodorum exinde manantium, omnem apud populum operam impendant; quod dum energice Vobis praesentibus inculco, relationem de progressu vel impedimentis negotii hujus, ope praescriptae tabellae de scholis ar­bor u m, pro elapso anno scholastico horsum suo tempore transponendae, opperiturus sum, Strigonii die 28-a Augusti 1863, i Pro utraque hacce Docentis statione Concursus in 20-am Octobris a, curr. praesentium tenore defigitur. Emolumenta prioris in 400 finis v. a. consistunt, quibus singulo quarto an­no, titulo institutionis in schola dominicali impertiendae, 50, flui v. a. accedunt. Pro­ventus vero Docentis una Cantoris in K olt ha sunt: 7, iugera terrae arabilis et pratum unius iugeri, quae per Docentem cultivantur; 56. metr. pos. siliginis ; 80. fini v. a, titulo institutionis prolium; incirca 70. fini e fundationibus et stola. Habitaculum cubili, culina, camera et stabulo absolvitur, domuique hortus adiacet. Pro priori concurrere volentes linguarum hungaricae, germauicae et sla- vicae gnari sint oportet, recursusque suos Consilio regio Locumtenentiali hungarico inscriptos, scholarum Inspectori districtuali Aloysio Berzák, surr, VADiacono et Pa­rocho in Báhony praesentent; posteriorem vero stationem expetentes, hungaricae et slavicae linguae periti, tales scholarum Inspectori, una surr, VADno Districtus Udvard- ensis et Parocho in Kurtakesz Georgio Schnausz inscribant et usque ad praein- dicatum terminum exhibeant, utrobique concernentis Patronatus repraesentanti, fine designandi idonei Individui, ab iisdem communicandos. Strigonii die 18-a Septembris 1863. Libri bohemico- slavici in scholis elementaribus labii slavici adusque obti­nentes, erga complurium VADiaonalium Districtuum remonstrationem, conformi cum voto abhinc altiori Loco substratam, novissime vero a superiore scholarum per Di­strictum literarium Posonicnsem Directione quoque secundatam, provida dirigentis Regni Dicasterii dispositione in idioma slavicum per Plungariam vigens traduci occipiunt. Nr. 3407. Scholis arborum peculiaris cura impendenda. Nr. (3486. 3650. Statio Docentis in schola capit. Modrensi et in K o 11 h a vacat. Nr. 3488. Bohemici libri scholares cum slavicis permu­tantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom