Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1853
nMro 110. PRINCEPS JOANNES RAPT. SCITOVSZRY DE NAGY-KÉR, iaCDEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA METROPOLITANAE ECCLESIAE STRIGONIENSIS »fl/ARCHI-EPISCOPUS, SANCTAE SEDIS APOSTOLICAE LEGATUS NATUS, ORDINUM RELIGIO- lOeSORUM PER PROVINCIAS STRIGONIENSEM, COLOCENSEM ET AGRIENSEM VISITATOR ET I30ELEGATUS APOSTOLICUS, INCLYTI REGNI HUNGÁRIÁÉ PRIMAS, SUMMUS ET SECRETARIES [AC CANCELLARIUS, INSIGNIS ORDINIS S. STEPHANI R. A. PRAELATUS ET MAGNAE CRUCIS EQUES, ) K C. ET R. A. MAJESTATIS ACTUALIS INTIMUS CONSILIARIUS, AA. LL.ET PHILOSOPHIAE, NEC NON SS. THEOLOGIAE DOCTOR, ETC. ETC. IVVENERABILI CLERO ARCHI-DIOECESIS STRIGONIENSIS SALUTEM IN DOMINO ET PATERNAM BENEDICTIONEM. IPrope sunt momenta, quibus ordiemur jejunium quadragesimale, tempus acceptable, dies salutis, Jd ut abjiciamus saecularia desideria, et vivamus sobrie juste ac pie in hoc saeculo, inprimis nos ad id yi divinitus vocati, ut luceat lux nostra in loquendo, conversando, muneris partes cum abnegatione aonnostri explendo. Dilectissimi! non puto mullis opus esse verbis ad magnam jejunii et orationis, quibus 8Ü illis cumprimis diebus nobis vacandum est, utilitatem vobis persvadendam; sufficiunt enim per me rin annis superioribus de hoc salutari Ecclesiae, matris nostrae instituto dicta: haec certe animo et or mente ad Deum, cujus praecepta loquebar, elevata relegistis, et in spiritu sanctae et salutaris obe- i9Í! 'dientiae observabitis, ut sic ministerium nostrum placeat Deo. Sed et secus perbene noscitis e sa- ii eris paginis et Breviarii lectionibus, quam numerosi Dei servi per jejunium ad salutis portum delati tni- sint! quot insignes sacrae religionis heroes, quot miraculorum operatores per jejunia surrexerint! ol Mementote Mosis, Eliae, Judith, Estheris, Jonae, Davidis et aliorum veteris ac novi Testamenti Sanctorum, qui jejuniis daemonia fugarunt, monstra vitiorum eradicarunt. Hinc S. Ambrosius (libro de jejun. et Elia) asserere non dubitat: „Jejunium cibus est animae, vita coelestium spiri- u !uum, sepulchrum luxuriae, vitiorum omnium mors, remedium salutis, gratiae scaturigo, et columen castitatis firmissimum.“ S. autem B a sil i u s exclamat: „Jejunium prophetas genuit, legislatores sa- 5; pientes facit, Nazaraeum sanctificat, sacerdotem purificat.“ Imo ipse Salvator noster severissimo dierum quadraginta jejunio missionis suae, vitaeque publicae initium facere, et ad magnum redemlio- 8i» ais generis humani opus sese parare dignatus est. Apprehendamus igitur Dilectissimi gaudentes hoc salutis operandae remedium, nos, qui iff sanctuario sumus, resuscitemus ejus desiderium in animis nostris, et fidelium pretioso Christi sangvi- c ne redemtorum, ac curae nostrae pastorali creditorum- recogitemus verba Apostoli dicentis, non in io commessationibus et ebrietatibus, non in carnis desideriis, quae militant adversus spiritum, sed in id abnegatione suimetipsius, in jejuniis, oratione et operibus charilalis ambulandum esse, sicut filios r Dei opporlet; cinerem tamquam panem manducemus et polum cum llelu misceamus, quia Deum