Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 12. 1863. Regia Directio fandi urbarialis ddto 15-ae praeteriti mensis ad me pertulit, bonificationem amissae Decimae Clero curato Archi-Dioecesis huius liquidari pro praeterito necdum posse eo, quod calculationis operatum necdum ad finem perduci potuerit, utut omni cum assiduitate, viriumque adstrictione in illo procedatur, Exas- signata est attamen competentia singulis a 1-a Januarii usque ultimam Junii anni curr. Quantum quis et penes quae officia solutoria pro semestri percipere debeat? cognoscere licet ex advoluto sub catalogo, quem VADiaconus inter fratres distri- ctuales currentandum habebit. Penes concernentia officia solutoria singuli competentiam Vestram erga propriam quietantiam continuo levare poteritis. Quantum ad praeteritum : cum fiducia expectare potestis totam competentiam percepturos Vos esse, quamprimum operatum calculationis ad finem perductum fuerit, quod praelaudata fundi Directio breve intra tempus eventurum promittit. Improbo utique labore venit, unicuique suam competentiam constabilire, calculum inter actuales Beneficiorum possessores et eorum praecessores pro rata temporis ducere, anticipationes denique pluribus factas eruere, et ex competentia supputare. Habete igitur patientiam Cha- rissimi! compensatio certo sequetur. Prout mihi constat, in Dioecesesibus Colocensi et Ros- naviensi iam plene liquidata habetur, et ita sua serie absolventur Dioeceses singulae. Strigonii die 3-ia Julii 1863. Franciscus Han reich in Trautmannsdorf, inferioris Austriae loco natus, rom. catholicus, coelebs, annorum aetatis 27, in schola puellarum Viennae subdocens eo, quod criminis furti complex adinventus esset, ad munus docendi publicum et privatum inhabilis declaratus est. Quodipsum Vobis, nexu requisitionis a Consilio regio Locumtenentiali hunga- rico sub 6-a curr. Nr, 52234 ad me directae, fine insertionis ad protocollum scholare hisce ad notitiam perfero, Strigonii die 14-a Julii 1863. In exaedificationem Ecclesiae Sancti-Monialium Ursulinarum Soproniensium Altissimo cum indultu ad vires 12,000 fluorum v. a. sortilegium variarum rerum dono oblatarum instituitur. Commissio, quae lotteriam hanc manipulat, snbmisit mihi 600. sortes a 50 xr. v. a. iis cum precibus, ut has in Archi-Dioecesi distrahendas procurarem. Spectato pio scopo, qui huic lotteriae junctus est, praesentibus Vos paterne provoco, ut sortes, quae adjacent, redimatis, et tali ratione bonum opus praestetis. — VADiaconus districtualis colliget aes, quod intrabit, et mihi illud cum sortibus, quae nefors non distraherentur, usque dimidium affuturi mensis Augusti praes entabit. Pro uberiore notitia transponitur Vobis sub ° 7. planum hujus lotteriae item catalogus rerum sorte extrahendarum, Strigonii die l^-a Julii 1863. Josephi Szentgály Administratoris Szklabouyaensis, die 7-a curr, m. posl pie suscepta moribundorum Sacramenta, anno aetatis 49, ex typho abdominali decedentis animam consuetis piis suffragiis Vestris commendando, pro vacante taliter Beneficio Szklabonyaensi Concursum usque finem Augusti duraturum hisce publico» Strigonii die 12-a Julii 1863, hfinpvnlns Nr. 2847. Decimae compensatio. Nr. 2801. Quipiam a docendo arcetur. Nr. 2817. Sopronii sortile1 gium instituitur. : */. i ■ •//• ; Nr. 2792. Jós. Szentgá- ly obiit. •/. benevolus Strigonii, typis E. Hor&k.