Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
•eqgjpwv-'r— — r. « ■ f E F i ! Hr. 1600. Benef. Nagy-Le- hota vacat. Hr. 1610. Duae in schola Nr. 1600. Benef. Nagy-Le- hota vacat. Nr. 1610. Duae in schola capit, paradigm. N e o s o 1 i i Do- centum stationes vacant. Nr. 1651. Fassiones scholares expetuntur. Nr. 1757. Geiger Joseph, obiit. bycum educatio (inquit Lud. Mitterpacher in elementis rei rusticae) ab agricolae cura haud est aliena, eo magis, quod et ab inutilissimo quoque, et qui difficilem ruris laborem aut nondum, aut jam ferre non possit, administrari queat, et res sit non multorum dierum (a dimidio mensis Aprilis usque finem Junii) ita, ut sementem jam pene messis sequatur, quae rem familiarem lucro plurium florenorum multiplicat. Pabulum bombycibus non largum modo, sed molle quoque et mundissimum sit. Cura igitur sit moros eo multiplicare, ut cum exuberaverint, cibi inopiam haud sentiant.“ Modum arbores has cultivandi et bombyces fructuose educandi instructio, nuper jam abhinc dimissa ubertim explanat. Semen sic dictae mori albae Pestini acquiri potest. Nimis optarem, ut culturam hanc Docentibus Vestris rite instructis quo ocyus occipiatis, relationemque de initiis, subin vero de progressu ejusdem, usque finem mensis Octobris inomisse quotannis praestetis. Strigonii die 6-a Aprilis 1863. Nexu resolutionis Francisci Kamánfalvy pro vacante Beneficio Rahrbachen- si, in canonicam vacantiam recidit Beneficium Nagyle hotäen se, patronatui fundi Religionis obnoxium. Pro eo Concursum usque ultimam Maii duraturum hisce publico. Strigonii die 13-a Aprilis 1863. Concursum pro duabus his stationibus Docentum, et in casum promovendi ejatis subdocentis in ord. Docentem, pro statione etiam subdocentis, Consilium regium in ultimam affuturi mensis Maji diem defixit. Emolumenta priorum in libero quarterio et 420 finis, posterioris vero in 315 finis v. a. consistunt, quae summa primis duobus servitii decenniis 105 fluorum quotta augebitur. Recursus dicto dirigenti Regni Dicasterio inscribendi, attestatisque super praegestis servitiis, habilitate, moralitate et linguarum slavicae, germanicae, ac hungaricae perfecta notitia fulciti, Districtus Neosoliensis scholarum Inspectori (in veteribus montibus) ad praeindicatum terminum exhibendi erunt. Id quod nexu requisitionis, a Consilio regio sub 28-a Martii a. curr. Nr. 25400. ad me directae, fine congrue edocendorum Docentum Vobis notifico. Strigonii die 13-a Aprilis 1863. Observato altiori Loco eo, quod fassiones sic dictae scholares, scopo assecurandorum emolumentorum Docentibus obvenientium Resolutione ministeriali ddto 20-ae Septembris 1856-i praesuscipi jussae, compluribus in Communitatibus necdum peractae, aut saltem debitae coordinationis et ratihabitionis causa competenti loco substratae existant: politicum dirigens Regni Dicasterium, ope Rescripti sub 28-a Martii a. curr. Nr. 7033. ad omnes Comitatuum, Civitatum, Districtuumque Communitates directi, mecumque in paribus communicati, dictas fassiones indilate praesuscipi, atque usque 20-am Maii a. curr. in praescriptis quatuor exemplaribus inomisse sibi exhiberi disposuit; quo in opere, ut politicis Jurisdictionibus et organis parte e Vestra adjutricem manum praebeatis, e requisitione supraaliati Consilii regii Locumtenentialis hungarici scholarum Inspectoribus et Directoribus districting hisce inculco. Strigonii die 17-a Aprilis 1863. Josephus Geiger, Parochus Maria-Vallensis die 11-a curr. anno aetatis 29-o e febri nervosa, post suscepta praevie moribundorum Sacramenta, praematura morte in Domino obiit. Commendando animam eius piis omnium Vestrum precibus, simul pro canonice vacante hoc Beneficio Concursum usque 10-am affuturi mensis Junii diem duraturum hisce annuncio. Strigonii die 22-a Aprilis 1863. benevolus Strigonii, typis E. llorák. i