Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1863

Nr. 4. 1863. Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Beatissimus Pater decernere dignatus est singulis militibus, qui annis 1859 et 1860. pro Sede Apostolica voluntarie decertarunt, expeditioneque terminata in patriam remissi sunt, decorationem consistentem in numismate, cui inscriptio: „Pro Petri Sede.“ Haec plurimis jam etiam consignata est. Quia tamen fieri potuit, ut aliqui casu ex serie decorandorum emanserint: ex eo cunctos Vos provoco, ut, si voluntarii hujusmodi milites pontificii apud Vos existerent, qui quaestionatam decora­tionem necdum recepissent, eorum nomina correcte scripta mihi quantocyus in­dicetis, excepto casu illo, in quem decorandus ob crimen aliquod judicialiter conde­mnatus haberetur, tali etenim decoratio ceu indigno subtrahitur, Strigonii die 2-a Martii 1863. Per translationem Ludovici Kend fal vi ad Visk, canonice vacans reddi- tum est parochiale Beneficium O-Tura, pro quo Concursum usque ultimam affu­turi mensis Aprilis diem duraturum hisce publico, Strigonii die 16-a Martii 1863, Nr. 1040. Milites Papales decorantur. Nr. 1241. Beneficium pa­rochiale Ó-Tura vacat. Concursus pro his stationibus in 29-am Aprilis a, curr. praesentibus defi­gitur. Proventus prioris labii sia vici stationis consistunt in annuis 262 finis 50 xris vah aust, titulo salarii, nec non 6 ligni orgiis a parte civitatis dependi solitis, ac incirca 30 finis titulo stolae et offertoriorum. Habitaculum tribus cubilibus, camera et duabus culinis absolvitur. Hortulus a domo remotus 25 quad. org. capax arbores fructiferas continet. Emolumenta stationis labii slavici Docentis et una Cantoris in Uni n con­sistunt: in tribus jugeris agrorum, quos ipse cultivat; 30 metr, poson. fusae siliginis; in aere parato titulo didactri a Communitate 25 fl. val. austr. 7 orgiis lignorum a Do­minio , e quibus et scholare conclave calefit; titulo stolae incirca 40 fl, val. austr, pro pistura hostiarum et decantatione passionum 15 fl. v, a. — pascuationem ha­bet liberam; habitaculum duobus cubiculis, culina, camera, stabulo, reclinatorio et horto y jugeri absolvitur. Denique Reditus stationis hungaricae in Bér necze-Baráti sunt sequentes: in fundis immobilibus: in territorio Bernecze ager duarum m, p. canabetum unius metr, pos< in territorio Baráti ager lya m. p. Cultivantur hi agri per parochianos. Habet etiam jus pascui in utroque territorio. In praestationibus: lecticale facit 113. m. p. in frumento mixto et siligine; vini urnae incirca 20; foeni currus 2.; lignorum fo­calium orgiae 6. In parata pecunia: stola et reluta coledae 80 fl. v. a,; pro insti­tutione pubis scholasticae 70 fl. v, a, pro schola dominicali fl. 20 v, a. Aedifi­cium satis accommodum et necesariis localitatibus provisum, adest etiam exiguus hortus postdomalis, Intertentio et salarisatio accommodi subdocentis ordinarium scho­lae Docentem manet, ....... .... . . . R ecursus rite instructi scholarum Inspectori Joanni Ponner, Districtus Báthensis VADiacono et Parocho in Nádas; porro Rudolplio Krigovszky, VADno Sasvárensi et Parocho in Radossócz, Francisco item Andorszeghy, VADno Szal- kaensi et Parocho in Ipolyszakállos inscribantur et exhibeantur, qui occasione Concur­sus concernentis Patronatus repraesentanti communicentur, Strigonii die 22-a Martii 1863, Altiori Loco observato eo, quod e nonnullis Dioecesibus a parte Curatorum ad petendam e fundo Religionis Congruae suae, per solutam a tenutis parochialibus contributionem infra normalem statum depressae, redintegrationem jus habentium, fre­quenter defectuosae tabellares deductiones exhibeantur, ope Rescripti ab eodem altiori Lo­co, regio quippe Locumt, Consilio sub 12-a Januarii a. curr. Nro. 92423. emanati se­quens pro futuro exhibendarum idmodi tabellarium deductionum praescriptum est for- mular: Nr \ flr' i 1340. Docentis in Ci­vitate Bakabá- n y e n s i, item U n i n et B e r- n e c z e-B a r á t i statio vacat. 1 \ i Nr. 1323. Formular novum pro petenda e fundo Rei. Con­gruae redintegra­tione praescri­bitur, Nr. 1261. 1340.

Next

/
Oldalképek
Tartalom