Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1862
Nr. 1420. Decimae bonifl- catio decreta. Nr. 1427. Opus Josephi Dankó com men datur. Nr. 1443. Jámbor sermones sacri commendantur. Antefatae igitur altiori provocationi morem gerendo, omnes et singulos Archi- Dioecesis meae Curatos, ad agendum in sensu praemissorum, hisce invio. Strigonii die 30-a Martii 1862. Cor meum limpidissimo diffluit solatio, dum Vobis adeo ardenter exoptatum eventum annuncio, Suam videlicet Caesaream Regio-Apostolicam Majestatem, prout desuper ope Decreti Aulici ad me recenter emanati edoceor, vigore altissimae Resolutionis sub 11. curr. editae, non tantum Cleri curati Decimae bouificationem respicientes, Patentalium 2-a Martii A. 1853. in merito compensationis amissae urbariali- tatis publicatarum 21. et 22. Articulos (Cf. Circulares ddo 18-p.e Martii 1854. Nr. 1463.) ad effectum dirigi clementer disposuisse, sed et id e peculiari gratia per exceptionem benigne indulgere dignatam esse, ut eandem Cleri curati Decimam concernentes illae positiones, quae in Anni 1802. aut tardiori fidedigna proventuum conscriptione continentur, absque omni discrimine in moneta conventionali exolvantur. In Altissima hac Resolutione, cujus in effectum deductio eadem fidelia Consilio R. L. H. commissa habetur, et a quo proin ulteriores hac in re dispositiones opperiendae veniunt, resplendens Augustissimi Terrae nostrae Principis paterna in promovendis materialibus Cleri curati emolumentis, inter tantas totque Regnorum curas sollicitudo, sicut parte ex una novo omnes nos tenerrimae erga Eandem Suam Majestatem Sacratissimam gratitudinis devincit vinculo: ita parte ex altera potenti omnibus nobis sit incitamento oportet, ut hos grati animi nostri sensus fundendis pro omnigena Alteveneratae Suae Majestatis prosperitate et glorioso Regimine assiduis precibus, intemerata item fidelitate et homagiali submissione nullo non tempore palam facere ac contestari, taliterque fidelibus etiam nostris exemplo hac in parte praelucere omni virium contentione adlaboremus! Strigonii die 31-a Martii 1862. Josephus Dankó, Archi-Dioecesis hujus presbyter, C. R. Capellanus aulicus, penes scientiarum Universitatem Viennensem SS. Theologiae Professor, egregio studio conscripsit et vulgavit „Historiam Revelationis divinae veteris Testamenti,“ — qua literaturam sacram haud vulgari cum honore nominis sui illustravit. Commendo reflexioni Vestrae opus hoc non modo ex respectu interni sui pretii, sed ex eo quoque, quod auctor isthoc suo studio de ipsa adeo matre Dioecesi meritum semet reddiderit. Qui opus comparare sibi voluerint, convertant se ad ipsum auctorem, Strigonii die 31-a Martii 1862, Curis et impensis Leonis Ob lath, bibliopolae Maria-Theresiopolitani vulgatur collectio popularium sermonum sacrorum, per Paulum Jámbor, Archi-Dioecesis Colo- censis presbyterum, in ultimis Regni Comitiis repraesentantem concinnatorum, quod opus pro sua praestantia et utilitate meretur sane reflexioni Curionum sacrorum commendari. Annuncio illud igitur et commendo per praesentes eo subnexo, quod illud apud supradictum bibliopolam adquiratur. Strigonii die 1-a Aprilis 1862. benevolus Strigonii, typis Egyclii Korák.