Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1862
Venerabili Clero Arehi-Dioecesis Nostrae Strigo mensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 4. 1862. Nexu instructorum recursuum, ad effectum impetrandae pensionis aut subsi- ■ dii ad me directorum, in sensu item ordinationis ddto 21-ae Novembris a. praet. Nr, 44O4* sub 1 -o) editae, pensionis participes redditi sunt: a) Vidua Ignatii Bognár, Docentis, dum viveret, in Szent-Miliáiyfa cum 40* finis, utpote dimidio pensionis, 2-ae classi, cui inscriptus erat, obvenientis; cuius filiae duodenni annuus succursus cum 15. finis v. a. usque annum aetatis 14-um inclusive abs me resolutus est. b) Josephus Takács, Docens in Thúriszakállos, annorum 74. in munere docendi 53 annos exigens, cum annuis 80. finis, utpote classi 2-ae, cui insertus est, oorrespondentibus. Subsidio vero provisus est Michael Jankovics, Docens in Nyitra-Vicsap, multis prolibus gravatus, in granis frugum turbine excussis valde damnificatus, cum 20. finis v. a. semel pro semper assignatis. Strigonii die 7-a Martii 1862. Cum saepius evenerit: ut penes aedilitates, quae sumtibus fundi Religionis ponuntur, aut restaurantur, tales etiam labores perfecti fuerint, qui nec erant ad planum et sumtuum projectum assumti, et ideo nec altiori Loco placidati, atque per id Religionis fundus impraevisis et non raro notabilibus expensis gravatus exstiterit, tum igitur propterea, tum ex eo: quod, dum praeliminaris annua summa pro aedilitati- lus fundi Religionis defigitur, strictae nonnisi necessitates in calculum sumi soleant, quodve Sua Majestas Sacratissima defixae huic praeliminari annuae summae stricte inhaerendum, et iu resolvendis aedilibus expensis omnimodam parsimoniam observandam iterato clementer praecipere dignata sit: reg. L. h. Consilium decernere necessarium censuit, ac etiam sub 24-a Februarii anni curr. Nr. 5921. decrevit: quod in futurum pro idmodi laboribus, quos ultra ratihabitum planum, sumtuum que projectum arbitrarie perfici contigerit, nullae suppletoriae expensae resolvendae, ast in onus illorum, qui seu defectuosa plana et sumtuum projecta adpararunt, seu labores quospiam citra praevie impetratam altiorcm placidationem propria auctoritate perfici disposuerunt , seu quaquademum alia indebita procedura, supererogata causarunt, rejiciendae, et ii in illarum supportatione convincendi sint, Strigonii die 10-a Martii 1862. Plenarium librorum scholasticorum, pro rure et civitatibus, et in his pro scholis elementaribus inferioribus, capitalibus, subrealibus, nec non praeparandialibus altiore Loco praescriptorum, linguisque in ADioecesi mea vigentibus concinnatorum elenchum, in cohaerentia Rescripti Locumtenentialis sub 21-a Octobris a. praet. Nr. 61916. editi et ddto 2-ae Novembris a. eiusdem Nr. 3957. abhinc publicati, ope cuius partialis librorum solum hungaricorum elenchus ad notitiam Vestram perlatus est, nec non in sequelam Intimati sub 24-a Febr. a. curr. Nr. 11113. emanati, sub .Vobis fine eo transpono, ut eundem Docentibus ea cum diserta declaratione, iam antehac abhinc districtim inculcata communicetis, quod a libris hisce sub gravi responsionis onere recedere, aut scholaribus alios immanuare, vel eosdem ductu alterius generis librorum examinare, pretium denique eorundem publica auctoritate defixum cuidemumcunque levare quam strictissime vetetur. Strigonii die 13-a Martii 1862. Consilii regii Locumtenentialis hungarici Rescripto sub 20-a Febr. a. curr. Nr. 55132. ad me directo edoceor: Franciscum Buri an, e Jeszenitz, Moraviae loco oriundum, classis 2-ae in gymnasio Brunensi alumnum, annorum aetatis 16. rom. catholicum, ob iteratas defraudationes et furta, via c. r. Consilii Locumtenentialis mora- vici, ex omnibus intra Monarhiam austriacam publicis scholarum Institutis exclusum esse, Quodipsum fine cognominis huius libro scholari rite inserendi hisce Vobis noti- fico, Strigonii die 13-a Martii 1862. Nr. 1110. Pensio et subsiliunt Docentibus resolvitur. Nr. 1145. Pro aedilitatibus fundi Relig. nil suppletorie resolvetur. Nr. 1193. Librorum pro scholis praescriptorum elenchus communicatur. Nr. 1197. , Quipiam a scho~ ( lis arcetur. t