Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

manutenebitur, antelatum Consilium regium b) p 1 a n u m institutionis et horaru m repartitionem, cum debito ad tradendam linguam hungaricamrespectu elaborandam, adiectis Docentum cognominibus et disciplinis per eosdem tradendis, una cum plano idmodi adusque vigente, a parte scholarum elementarium, etiam capitalium, sibi via Officii dioecesani substerni petit. Has igitur relationes sub a) b) attactas, uti et c) expositionem gravaminum in re scholari, operae item ad ea tollenda impensae, scholarum Inspectores districtuales inomisse usque finem Decembris a. cun\ horsum promovere satagant. Triplicis ordinis haec relatio, quarum singula distincto instrumento compre­hendi debet, pro nunc vicem illius, quae de statu scholarum ope Tabellae A) nec non de scholis capitalibus, distincto formidari quotannis exhiberi solebat, subitura est. Tabel­lam hanc postremo horsum suppeditatam, atque ratione numeri prolium scholae ca­pacium sub a) deposti usui futuram, sub d\ Vobis remitto, capto usu in Archivo districtual i conservandam. C o n s i g n a t i o n e m etiam Docent u m et n u m eri scholarium pro usu sche­matismi, nec non relationem de D o c e n t i b u s li n g u a e h u n g a r i c a e i g n a r i s, a parte adhuc 16. Districtuum VADnalium restantem, ultro opperior. Strigonii die 2-a Novem­bris 1861. Nr. 3981, Docentis musi­cae in Praeparan- clia Jaurinensi statio vacat. Nexu requisitionis abs Consilio regio Locumtenentiali huugarico sub 14-a Octobris a curr. Nr. 58698. ad me directae, Vobis fine edocendorum docentium In- ;dividuorum curae Vestrae creditorum significo: Concursum pro statione Docentis mu­sicae in Instituto Praeparandiae Jaurinensi vacante, cuius emolumenta 210. fluis val. austr. absolvuntur, in ultimam curr. mensis diem defixum esse, proque eadem impetranda recursus, dicto Regni Dicasterio inscribendos, literis baptismalibus, testi­moniis item de absolutis studiis, servitiis musicalibus et in pulsu organi praestitis, mo- ralitate, linguarumque hungaricaeet germanicae cognitione providendos, atque via con­cernentis superioritatis, aut si officium nullum gererent, immediate directioni dictae Praeparandiae exhibendos esse, Strigonii die 3-a Novembris 1861. Nr. 4009. ■ TV Cohaerenter cum emanatis abhinc ddo festi S. Stephani Protoregis Nr. 2996. /

Next

/
Oldalképek
Tartalom