Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Observato eo, quod novissimo tempore libri scholastici diversi generis, cum- primis vero elementares, typis procudantur et usibus scholarum etiam commendentur; posteaquam librorum idmodi editio utplurimum questus rationem praeseferret, nec etiam ex obtutu systemisandae et superinspiciendae institutionis scholaris varietas, in libris scholasticis exinde necessario emersura, si sive Directores sive Docentes diver­sorum auctorum libros arbitrarie adoptaverint, admitti oppido possit: Consilium regi­um Locumtenentiale hungaricum ope Intimati sub 21-a Sept. a. curr. Nr. 55028. ad me directi, habito etiam ad privilegium regiae Typographiae Universitatis hungaricae ddto 7-ae Maii a. curr. clementer restitutum debito respectu, Directores et Docentes scholarum elementarium eo inviat, ut, exceptis libris religiosi argumenti, signanter: catechismis et historia biblica, utpote de quibus providere ad partes Ordinariariorum pertinet, ab omni prorsus aliorum librorum scholasticorum acceptatione eousque, do­nec desuper positivi altiores ordines emanaverint, sub gravi responsionis, quin imo etiam reparationis damni, ex inobservantia dispositionis huius in alios nefors dima- naturi, onere abstineant. Id quod Curatis, qua scholarum Directoribus, nec non Do­centibus pro stricta observantia hisce notum reddo. Strigonii die 2-a Octobris 1861. Josephus Zűr kl, Holeschovia (in Moravia) oriundus, annorum 21. rom. catholicus, antehac in Jamnitz, itidem Mora viae loco, per triennium subdocens, po­stremo in Malaczka in eadem adplicatione a mense Novembri 1860-i usque dimi­dium mensis Augusti a. curr. commoratus, aere alieno nimium gravatus, acceptis mu­tuo vestibus se subduxit. Quare eundem nullo sub praetextu muneri docendi admo­vendum, quin potius, ubi occurrerit, Officio Judlium Malaczkaensi tradendum hisce Vobis committo. Strigonii die 4-a Octobris 1861. Aloysius Garay, Dioecesis Quinque-Ecclesiensis Sacerdos, in sphaera literatu- rae politico-ecclesicae quam optime notus, sub titulo „Magyar egyházi szónok“ edere parat collectionem sermonum sacrorum in fasciculis menstruis, cuiusmodi literarii sui moliminis uberiorem descriptionem exhibet advoluta sub *j„ annunciatio, qua simul praenumerationis conditiones et modus exponuntur. Molimen hoc satis semet commendat utilissimo suo scopo pariter ac nomine auctoris, ut adeo opus non sit illud benevolentiae Vestrae pluribus commendare. Spero, quod pro noto Vestro in studia literarum et artium amore, praeallatum molimen ala­cri animo, liberaliterque succollaturi sitis; quodipsum praesentibus commendatum Vo­bis volui. Strigonii die 4-a Octobris 1861. Consignationes conversionum et apostasiarum, quae currente mense exhiberi debent, usque finem huius mensis inomisse exhibeatis. Non absimiliter illi Districtus, qui tabellas pro Schematismo inservientes hucadusque non exhibuerunt, tales absque mora ad Cancellariam meam transponant. Strigonii die 5-a. Octobris 1861. Currentis mensis 7-a Joannes B acht a Parochus Récsensis, Carolo-Bade- nis — 15-ta Martinas Miskolczy VADiaconus einer, et Parochus Ersekujváren- sis, — 18-a Ignatius Kárász Cooperator Patakensis, demum die 28-a Franciscus Szabó einer. VADiac. et Parochus N.-Sallóensis, post suscepta moribundorum Sa­cramenta, pie in Domino obierunt. — Dum itaque animas eorum solitis^ suffragiis de­voverem, simul pro vacantibus parochialibus Beneficiis Re csen si et Érsekújvár­én si Concursum usque ultimam proxime affuturi mensis Octobris diem duratu­rum hisce exscribo. Strigonii die 20-a Septembris 1861. benevolus Nr. 20. 1861. Nr. 3395. Omnis ratione librorum schola­sticorum innova­tio vetatur. Nr. 3483. Quipiam a docen­do arcetur. Nr. 3521. „Magyar egyházi szónok“ fascicu­li commendantur. '/• Nr. 3529. Relationes quae­piam urgentur. Nr. 3414. Bachta, Mis­kolczy, Ká­rász, Szabó Franciscus obiit. Strigonii, typis E. Korák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom