Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1852

„spirationum motus, et jura cum humanatum divina spreta atque irrisa. In tanto igitur rerum dis- „crimine nemo non videt, omnes spes nostras unice esse collocandas in Deo salutari nostro, „atque continuas fervidasqve Ipsi adhibendas preces, ut misericordiae suae divitias super omnes „populos propitius effundens, et omnium mentes coelestis suae gratiae lumine illustrans, errantes „ad justitiae viam reducere, ac rebelles hostium voluntates ad se convertere dignetur, omni- „busque sancti nominis sui amorem et timorem inserat, ac spiritum tribuat cogitandi semper et „agendi, quaecumque sunt recta, quaecumque vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, „quaecumque sancta. Et quoniam suavis, mitis et misericors est Dominus, ac dives in omnes qui „invocant Illum, respicit in orationem humilium, et omnipotentiam suam parcendo maxime et mi­serando manifestat: adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et „gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Omnis enim qui petit accipit, qui quaerit invenit, et „pulsanti aperietur. (Matth. 7, 8.) Ac primum immortales miserationum Domino agamus gratias, „et labiis exsultationis laudemus nomen sanctum Ejus, cum in multis catholici orbis regionibus „mirabilia misericordiae suae operari dignetur. Hinc unamines, atque eadem lidei sinceritate et „charitatis ardore animati, sine intermissione Deum humiliter enixeque orare et obsecrare non „desinamus: ut Ecclesiam suam sanctam ab omnibus calamitatibus eripiat,eamqueubique gentium „ubique terrarum magis in dies amplitudine augeat et exaltet — ut mundum a cunctis purget „erroribus, omnesque homines ad agnitionem veritatis, et salutis viam clementissime ad- „ducat, — ut flagella suae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, propitius avertat, — „ut mari ventisque imperet, et faciat tranquillitatem, atque optatissimam pacem omnibus concedat, „— ut salvum faciat populum suum et benedicat haereditati suae, illamque ad coelestia dirigat „atque perducat.“ Hucusque verba SS. Patris. Ut autem facilius Deus inclinet aurem suam ad preces nostras, et annuat votis, quo et ipsi serio revertamur ad viam virtutis christianae, et alii convertantur ad Deum vivum et verum, indicit nobis Beatissimus Pater unius mensis spácium poenitentiae et precum; ut in tantis chri­stianae et civilis reipublicae calamitatibus divinam imploremus misericordiam. Atque ut fideles ardentiore animo hisce obsecrationibus instarent, coelestes thesauros apostolicae liberalitatis of­fert, omnibus iis plenissimam omnium peccatorum indulgentiam, (ut diebus Jubilaei dari consue­vit) largitur, qui intra assignandum mensem l-o peccata sua sincera cum detestatione confessi, corpus dominicum reverenter susceperint; 2-o tres designandas ecclesias vice una, aut unam vi­cibus Iribus visitando, ibi aliquo temporis spacio pias ad Deum preces pro exaltatione et prospe­ritate s. m.Ecclesiae ac sedis apostolicae, — atque pro haeresum exstirpatione, — ac pro pace et concordia principum Christianorum, — nec non totius populi christiani pace et unitate effuderint; 3-0 intra dictum temporis intervallum semel ad hanc intentionem jejunaverint; 4-o aliquam in pauperes eleemosynam, piamque.largitionem in religiosissimum propagationis fidei opus erogaverint. Venerabiles Fratres, et Filii Dilectissimi! Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen Domini JESU in saecula! quia ore sui in terris Vicarii aperuit nobisjanuammisericordiae, ut una cum populo curae nostrae credito abnegantes impietatem et deliria mundi, in perniciem humani generis directa, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo! Quo autem uberiores mensis hic, operibus poenitentiae sacrandus, referat fructus, suggessit Nobis Dominus, a quo omne opus perfectum procedit, ut a) mensem hunc in sacros, secus etiam intensiori et diuturniori pie­tati devovendos Quadragesimae dies defigamus; b) ut respectu formae insolitum aliquid et ani­mos fidelium peculiariter percellens, quippe quamdam sacrorum exercitiorum popularium speciem praescribamus ita: ut in majoribus communitatibus integra hebdomada, in minoribus vero adminus tres dies majori ex parte verbi divini et Sacrificii Missae auditioni, rosarii recitationi, piis can­ticis et precibus impendantur. Quod eo promlius ordinandum esse consuimus, quia novimus die­bus passionis dominicae sacralis et secus populum ad diuturniora pietatis opera esse dispositum, et extraordinariis devotionibus multo magis affici, et frequentiorem intervenire, quam ordinarie asservari suetis. • Quibus praemissis, in nomine Domini praescribimus sequentia: 1) Mensis poenitentiae et indulgentiarum incipiet dominica 3-a Quadr. in diem 14- am mensis Martii incidente, et durabit utque 14-am mensis Aprilis, id est feriam 3-am Faschae. Eapropter dominica I inprimis autem II Quadr. annunciate populo in forma sacrae dictionis ea incirca, quae his literis nostris continentur, addentes, et graviter urgentes: nos peccatorum commissorum poenas luere, dum a Domino fame, peste, bello aliaque calamitate visitamur, eosque omni meliori modo ad ss. exercitia peragenda provocate, stimulate, nomine Nostro obligate. 2) E tribus septimanis (a Doni. 3. usque Doni. Palm.) quilibet parochus, (cointelli- genler cum vicinis curatis, ut subsidium habere possit) opportunam pro populo suo hebdomadam deligat, et pro ea majorem Crucifixum ad aram exponat. 3) Sabbatho sero vesperi dominicam delectam praecedente, praemisso convenienti v, g. miserere cantico, brevi sermone naturam ss. exercitiorum et scopum exponet sacer orator

Next

/
Oldalképek
Tartalom