Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

r. Caeterum ipsi Vos, Fratres Charissimi! nobis etiam non monentibus adverti­tis, omnem hanc commendatam prudentiam vix ad aliud valere, quam ut coram homi­nibus et mundo onere responsionis immunes existamus; veram enim et stabilem Re­gni felicitatem, quam ardenter desideramus, ille tantum largiri potest, qui emittit Spi­ritum suum, et prospera negotia creantur, atque sic renovat faciem terrae. Ad illum igi­tur confugere necesse est „ sine cujus numine nihil est in homine,u prout id praesentis aevi, novis inventis licet foecundissimi, historia abunde docet. Praesentibus igitur dispono, et usque ad expressam revocationem observari volo, ut proxima a perceptione horum ordinum dominico vel festo die fidelem popu­lum edoceatis, quantopere intersit Deum, „a quo sancta desideria, recta consilia et justa sunt opera, “ assidue exorare, ut tam Regi Apostolico, quam omnibus, qui in sub­limitatibus sunt, vel secus negotia Regni tractant, „Spiritum consilii, scientiae, pietatis et timoris nominis sui infundere dignetur,“ quo sic „ei quae agenda sunt, videant, et ad implenda quae viderint, convalescantTum vero in omnibus parochialibus et Conven- tualibus Ecclesiis diebus Domini et festis tam ad finem Missae quam etiam devotio­nis pomeridianae coram exposito in Ciborio Venerabili cum populo fingva vernacula oretis 3. Pater et Ave, cum subnexa oratione, primo pro Papa „Deus refugium no­strum et virtus“ deinde pro felici exitu Consultationum „ Vota quaesumus Domine, sup­plicantis populi“ ■— quae habetur in Missali Dominica infra octavam Epiphaniae. Vos vero, Fratres Charissimi! qui una mecum vi muneris Vobis crediti mediatores Deum inter et homines estis, sine intermissione levate manus in altum, ut Pater mi­sericordiarum et Deus totius consolationis Inclytum hoc Regnum, patrocinio Imma­culatae Virginis commendatum, benigne respicere, vastatorem Angelum procul ab eodem arcere, et intercedentibus Sanctis, quos haec terra genuit, ad illum pacis et tranquillitatis gradum elevare dignetur, ut jam hic praegustare possimus felicita­tem coelestis Jerusalem, „in qua neque luctus, neque clamor neque dolor erit ultra.“ Eousquc etiam, donec optima Principis voluntate et concordi Regnicolarum studio omnia ad legitimum ordinem reducta fuerint, populum Vobis commissum om­ni meliori modo monere et obsecrare non intermittatis, ut Superioritati promptum obsequium exhibeat, onera publica — sic dictam contributionem, sine qua privata commoda pessum ire necesse est, ad exemplum Christi Domini et Principis Aposto­lorum: „reddite Caesari, quae Caesaris sunt“ — „tributum, cui tributum, vectigal cui vectigal,u — diligenter dependat et patienter supportet; rectum ordinem observet, jura aliorum revereatur, et quod Christianos decet, cum omnibus charitatem foveat. Deus pacis et amator charitatis sit cum omnibus Vobis et fidelibus curae Vestrae commissis. Strigonii festo Conversionis S. Pauli Ap. 1861. benevolus 70; Strigonii, typis E. Ilorák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom