Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nro 4. 1861. Publica Regni Comitia in diem 2-am venturi mensis Aprilis convocanda esse,] sine dubio jam innotuit Vobis; neque ignoratis, Fratres Charissimi! summum huic rei inesse momentum. Si enim sensus justitiae, sincerum veritatis studium, ardens pacis et publicae tranquillitatis desiderium, ac proinde ingeniorum moderatio et prona ad revehendam animorum unionem voluntas publicas has consultationes direxerit: utique pax et benedictio veniet super gentem nostram. Si vero dolores, qui non ex toto sine culpa nostra venerant nobis, continuo renovati — si vota et desideria quo cunque potius obtutu, quam adjunctorum et necessitatis ratione concepta sine mensura proposita — si principia, quae compagem Reipublicae solvunt potius, quam firmant, civitate donata — si ordo, aeterna Dei Sapientia stabilitus, novaturientium systemati immolatus —• si denique exulceratio magis, quam tranquillatio animorum intenta fuerit, quid aliud, quam communem calamitatem expectare licebit. Vel ex his facile intelligitur, felicem Comitiorum exitum, plurimum a delectu individuorum, quibus vices Civium committentur, pendere. Ast recte delectus iste ma­xima cum difficultate conjunctus est; nam qualis sit spiritus hominis, nonnisi ille novit, qui nobis illum inspiravit, ac rectum innovare potest; neque casus desunt, ut homines integerrimae fidei, sive publico applausu animati, sive panico terrore correpti, subin a honestate defecerint, quod in praesentibus rerum adjunctis eo majorem sollicitudinem generat, quo majore repraesentantes populi utentur libertate, quae olim instructione Ju­risdictionum salubriter limitata exstitit. Ut in delicato hoc et gravissimi momenti negotio saltem cum aliqua securi­tate progredi possimus, consultissimum erit in electione repraesentantium, vel, ut di­ci amat, ablegatorum attendere: an fidem Deo servent; imprudenter enim homo sibi quid- piam pollicetur ab iis, qui, quae Dei sunt, obliviscuntur, vel plane cum protervia con­culcant; an vita eorum legibus honestatis undequaque respondeat ; qui enim graviori aliquo delicto maculati sunt, illis pretiosissimum thesaurum, de persona ac rebus no­stris disponendi jus concredere extrema esset dementia; an etiamsi non copiosis, suf­ficientibus tamen temporalibus facultatibus gaudeant; qui enim his plane destituuntur, de jure proprietatis, omnis societatis basi vel nullum conceptum habent; vel saltem nul­lo illius respectu moventur; an pacis et charitatis amatores, et affectuum ac passionum suarum victores existant; sine hac dote facile dissidiis implicantur, quae si publicarum discussionum theatrum occupent, facile consultantes ad extrema delabuntur, et Regnum ipsum in discrimen adducunt. Omnia haec hujus sunt indolis, ut ad illa discernenda et deligenda non quorum­libet, sed paucorum duntaxat ingenium aptum censeri possit. Et hinc sponte fluit ob­ligatio Sacrorum Curionum fidelibus suis in arduo hoc negotio consilio et auxilio as­sistendi, omni tamen cum prudentia et cautione, quia omnibus debitores sumus, neque licet aestimium aliorum, qui praecipue moderandis negotiis praesunt, deprimere. Hic quoque charitas, praecipua pastorum dos, ingeniosa esse novit, atque ita studet totius corporis incolumitati, ut singulorum membrorum integritatem haud laedat. Neque animarum Curatoribus, qui suorum fiducia pollent, occasio deestsana huius- modi consilia illis installandi. Nam frequenter evenit, ut ipsi dociles fideles pastorum suorum mentem et consilia expetant, qua occasione officium ipsis incumbit, ut saluta­ria consilia suggerant; sed alias etiam modus suppetit salutarem suum influxum exe- rendi, quando nimirum insperate cum suis fidelibus conveniunt, vel vero publicis Com­munitatis consultationibus interveniunt. Ut in Sacro suggestu obligationes erga Princi­pem, illius magistratus, ac generatim erga superiorem potestatem omni cum energia et frequentius inculcentur, utique ad hoc nos exemplum Apostoli provocat, dicentis: „Omnis anima potestatibus subjecta sit, sive Regi tamquam praecellenti, sive Ducibus tamquam ab eo missis— Sed ut ibidem politica principia, quorum salubritas ab ancipiti exitu passim dependet, disseminentur, prudentia vetat; alioquin locum, ubi veritates aeter­nae annunciantur, in theatrum convertere opinionum, quarum commenta delet dies grande nefas foret. Nr. 462* De futuris Regni Comitiis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom