Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

dotem laabeat litibus involutam, et dictus Orator, qui ad eam prosequendam habilis existit, illam in uxorem ducere litesque huiusmodi in se suscipere.“ etc. 6. Au g usti a loci quae foeminis solum ex honestis parentibus ortis suf­fragatur, quando in loco originis ob augustiam, vel cognationem foeminae in loco valde propagatam non facile reperitur matrimonium aequale, seu vir aequalis, qui non sit consangvineus vel affinis, licet in locis vicinis occasio se offerat paris condi­tionis viro nubendi, aut in ipso loco Couiugium inire possit cum viro nobilitate vel religione, morum honestate, aetate aut genio dispari. Pro angusto autem loco habetur, qui non excedit numerum tercentorum foculariorum, aut quoad Nobiles, quando in ea civitate decem tantum familiae Nobilium inveniantur. In stylo Curiae: „Quod cum dicta Oratrix in dicto loco propter illius augustiam virum sibi non consangvineum vel affinem paris conditionis, cui nubere possit, invenire ne­queat. etc. “ Quoad foeminas vilioris conditionis, quae nihil possident sed servitio aut labore manuum vivunt, caussa haec adduci non potest, quia huius conditionis foe­minae ubique laborare asvetae sunt, et ideo ratio huius motivi non adest. — 7. August ia locorum. Quodsi Oratrix domicilium a loco originis distin­ctum habeat etiam angustia domicilii causam dispensationis praebet, dummodo de angustia utriusque loci, tum originis, tum domicilii fides fieri possit. — In stylo Curiae: „ Quod dicta Oratrix in dictis locis (originis, domicilii, vel ubi praedia possidet) etiam de uno ad alium se transferendo propter illorum angustiam virum sibi parem non consangvineum.“ etc. 8. Angustia loci vel locorum cum clausula: „Etsi extra“ nimirum si mulier nomnodo virum paris conditionis in loco Originis vel domicilii invenire nequeat, sed si insuper dos, quam ipsa habet, non esset competens, neque sufficiens, ut cum ea virum, cui iuxta status sui conditionem nubere possit, extra dicta loca in­venire valeat. In stylo Curiae: „Quod cum dicta mulier in dicto loco propter illius angustiam virum paris conditionis, cui nubere possit invenire nequeat, et si extra dictum locum nubere cogeretur, dos quam ipsa habet non esset competens nec suf­ficiens, ut, etc.“ Ad Matrimonium aequale diudicandum, non sola generis et divitiarum ae­qualitas spectanda, sed etiam mores viri, ne dispar sit valde aetas, vel vir ex alio Matrimonio filios habeat, vel asperi ingenii sit. Haec enim omnia disparitatem in Matrimoniis constitunt. Non est adstringenda mulier ut alicui vetulo, aut durioris et intolerabilioris ingenii nubat, etc. 9. Incompetentia dotis. Haec potest esse duplex: l-o Quando foemi- na aut nullam, aut iuxta locum, in quo degit, non iuxta loca circum vicina, non competentem dotem habet, ut iuxta status sui (aetatis, et fortunae) conditionem nu­bere possit viro non consangvineo vel affini aut alias impedito, paris conditionis, et ex propinguis vel aliter impeditis se sponsus offerat, qui indotatam, vel dote minus competente praeditam in sponsam petat. — 2-do locompetentia dotis cum augmento, quando Oratrix sufficiente dote destituta est, ut pari nubere possit, consangvineus vero vel alter, impeditus incompetenter dotatam, non solum ducere sed etiam dotem eius iuxta status conditionem ad competentiam usque augere ad- piomittat, aut si quidam Oratoribus consangvineus vel amicus, ad id alias non obli­gatus, Oratrici dotem constituere, vel competenter augere intendat, ea tamen condi­tione adiecta, ut Oratori nubat. In stylo Curiae: „Quod cum dicta Oratrix indotata, (vel minus competenter dotata) existat, dictus Orator illam sic indotatam in uxorem ducere, ac usque ad quantitatem secundum dictae Oratricis qualitatem, competenter ex integro dotare intendat etc. (sive dictus Orator illam cum dicta minus competente dote uxorem ducere, sive competenter augere intendat) vel ad id alias non obliga­tus, Oratricis dotem, ita tamen, ut Oratori nubat et non alias usque ad quantitatem etc. intendat. Non tamen subsistit dispensatio ex hac caussa, si sponsa quidem inops sit, parentes autem divitiis affluerent, si eos possit cogere, ut statim dent dotem, tunc enim non posset dici pauper; posset tamen pauper dici, quando de facto constaret, nullum non consangvineum, qui sit paris cum ea conditionis, vellet eam habere uxo­rem, eo, quod communiter sibi pcrsvadcant, parentes non daturos sufficientem dotem. Nec tunc robur haberet dispensatio si dos sufficiat, ut aequali quidem non autem con- sangvineo praestantiori nubere possit; vel si focmina tempore dispensationis conces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom