Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Quod summis in votis habui, quod Vobis quoque Fratres et Filii ckaris- simi die 19-ta Julii 1858, Nr. 2964. impensissime commendavi, Deo, qui bonus^ est sperantibus in Eum, benedicente, ad optatum effectum perductum esse, pensio- nale quippe Institutum pro Docentibus et Cantoribus Archi-Dioecesis meae Strigoni- ensis cum summo animi gaudio annuncio Vobis. Nimirum usque hodiernum diem jam 17. et quod excedit millium flrum vah austr. Capitale conflatum est, quod certe spectata temporum iniquitate ceu tale considerari potest, quod et ipsorum Do- centum bonam voluntatem et eorum, qui pro allevianda ipsorum sorte symbola sua concurrerunt, generosam charitatem aperte loquitur. Ego, pro meo negotium institutionis promovendi studio, fundo huic pensio- nali addixi 5000. flnos in chartis urbarialibus, quae cum elapsa 1-a curr. mensis jam censum fuderunt. Pari studio fovet Venerabile quoque Metropolitanum Capitulum hocce In­stitutum, et ideo Capitale 1000. fl. v. a. obtulit. Clerus Curatus Archi-Dioecesis huius hucadusque ad bonum Instituti 290. flnos val. aust. contulit. Ut igitur datam fidem exsolvam, pro anno proxime venturo 1861. pensum ex hoc fundo assignare incipiam. Vestrum igitur erit Fratres et Filii charissimi! recursus eorum, qui tenore regularum hujus Instituti, signanter §§. 16-i et sequentium, participandi ex hoc fun­do jus nacti sunt, in futura Congregatione vernali recipere et sensu §. 22. cum ne­cessariis reflexionibus Officio dioecesano substernere, quo sic ad vires fundi jam pro primo venturi anni semestri pensiones assignari possint. Constitui autem apud me, ut census annuus Capitalis jam modo conflati ex toto in distributiones convertatur; annuarum autem oblationum hic pro nunc di­midia pars in augmentum Capitalium, alterum autem dimidium in pensiones eroge­tur. Sic me obtenturum confido, ut egentibus quidem non contemnenda summa dis­tribuatur, ex altera autem parte Capitale continuo augeatur, donec illam quantitatem attigerit, ut sufficientem pro tegendis respectivorum indigentiis censum fundat. Ipsa Consolatrix afflictorum suo potentissimo Patrocinio Institutum hocce fovere et contra omnes adversos casus tueri dignetur. Strigonii Festo Patrocinii B. M. V. die 11. Novembris 1860. Sensu Rescripti regiae Locumtenentiae hungaricae ddto 30-ae Octobris an­ni curr. Nr. 31269. in sequelam initae mutuae conventionis inter Gubernia caesa- reum Austriacum et regium Bavaricum, super casibus seu nativitatis seu mortis sub­ditorum Bavaricorum, intra ambitum Imperii Austriaci intervenientibus, concernentes Curati mox testimoniales literas, a tymbro immunes, ex officio expediendas et ad re- spectivam idmodi Bavaricorum subditorum patriam Jurisdictionem transmittendas ha­bent. Transmissio haec opportunissime fiet via Ordinariatus Strigoniensis. Strigonii die 9-a Novembris 1860. benevolus Nr. 4344. Ludirectorum Eundus pensiona- lis aperitur. Nr. 4330. Bavaricorum sub­ditorum super obitu testi­moniales extro- dentur. Strigonii, typis E, Ilorák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom