Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Benedictus Deus et Pater Domini Nostri Jesu Cliristi consolatus est nos in tri­bulatione nostra! fecit misericorditer impleri decennalia desideria nationis nostrae — inclinavit cor Patris Augustissimi Caesaris et Regis Hungáriáé Apostoliéi ad filios, Constitutionis avitae restitutionem anhele exoptantes! — et en Diplomate suo die 20-a curr. mensis Octobris edito, per extensum, imo ultro ac praestolabamur, omnia ad priorem constitutionalem pedem, et quidem quo fieri saltem potest ocyus, reponen­da esse, clementer enunciavit non solum, sed benigne mandavit quoque; ut indilate manus operi adponantur, ut quoprius Comitia Regni celebrari et Ipse Augustissimus Sacra Corona in Regem Nostrum inaugurari valeat! Gaudete Charissimi — et exultate! imo concinite mihi! quia desideria nostra impleta sunt — Patrum Nostrorum avidissime exoptata Instituta Nobis reddita sunt, et taliter fugata e cordibus nostris omni amaritudine, ad portum pacis et conquie- scentiae deducti sumus! — Sed exultatio haec effundat semet: 1. In gratiarum actionem Patri misericordiarum et Deo auctori huius con­solationis, et quidem per solenne Te Deum, exhibendam; quod proxima Dominica vel Festo in singula Ecclesia parochiali, quo fieri potest maiori cum decoro, asservetur; cui praemittatur brevis sermo, causam festivitatis exponens, et in huius decursu pas­toralis mea ad populum allocutio hic .|* advoluta clara voce perlegatur, atque cuncta per me commendata, populo cum zelo et prudentia pastorali inculcentur. 2. Tam hac, quam omni data imo quaesita quoque occasione excitentur fide­les ad fiduciam in Regem, proxime coronandum, illimitate locandum, — ad ho- magialem Subordinationen!, et promtam dispositionibus Ejusdem obsequiositatem ex­hibendam — et quod maximum est, ad cordiales pro Eodem coram Altari Domini fundendas preces; — tantum enim nobis clementer tribuit, quantum potuit; adeoque etiam nos fiducia et amore, obedientia et oratione tributum cordis, quan­tum possumus, exhibere contendamus. 3. Attentos cautosque reddite fideles Vestros, ne contraria loquentibus au­res praebeant, aut plane credant —- fugiant consortia talium — in sensu dilectionis illius, qua me decennio prosecuti sunt, credant mihi, eos omni charitate prosequen- tiet emolumenta eorum omni possibili modo promovere cupienti —praestolentur cum con­quiescentia permagni huius negotii evolutionem, et constituendorum legalem effectuatio- nem. Interea autem praeexistentibus publicis officialibus morem gerant, iussaque eorum promte exequantur. Dominus! Cuius bonitatis infinitus est thesaurus infundat mentibus Vestris abundantiam donorum coelestium, ut paci restituendae, quam mundus dare non pot­est, efficaciter cooperari valeatis! — Pax Domini sit cum omnibus Vobis! Amem Strigonii die 24-a Octobris 1860. benevolus Nr. 4094. Mutationes poli­ticae Regnum Hungáriáé con­cernentes ad no­titiam Cleri popu­lique fidelis per­feruntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom