Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Scholarum Inspectores quorundam Districtuum VADiaconalium, puncta visi­tationis scholarum elementarium, circularibus ordinibus sub 1-a Octobris 1859. Nr. 3585. abhinc editis indigitata, rubricis praevio fine confectis intulerunt, relationemque de peracta scholarum visitatione, dictis rubricis adaequate completis, improbo sane la­bore concinnarunt, usibus dioecesani huius Officii inservituram. Ne igitur sive hi in futurum, sive alii de praesenti operoso idmodi labori manus admoveant: scholarum Inspectores, ad tenorem supramemoratarum circularium hisce attentos reddo, quibus diserte enunciatur, resultatum visitationis scholarum ope Tabellae A) horsum perferen­dum esse. Ut adeo, quidquid reflectendum venit, sive rubricae observationum dictae Tabellae quam succinctissime, sive vero prolixiore remonstratione Tabellam A) comi­tante ob oculos sisti debeat, eo semper diserte adnotato, quidnam fine medendorum defectuum scholarium a scholarum Inspectoribus et quo cum effectu? praesusceptum sit. Obiectum visitationis huius in sensu praeallatorum dioecesanorum ordinum cor­poralis quoque prolium scholarium cultura et conclavis scholaris mundities, sedula re­centis aeris immissione obtinenda efficit, quod ut scopo conservandae sanitatis Docen­tibus et prolium parentibus omnimode inculcetur, nexu etiam Rescripti Consilii regii Locumtenentialis hungarici sub 24-a Septembris a. curr. N. 14922. ad me directi impense Vobis commendo. Strigonii die 27-a Septembris 1860. Concursus pro statione subdocentis labii slavici, per se subsistente, in filiali Parochiae Szakolcza possessione Mokriháj vacante, in 13-am affuturi mensis No­vembris praesentibus annunciatur. Emolumenta eiusdem consistunt: in 150. finis val. austr. a Communitate; in 15. finis titulo stolae; in 18. finis titulo ligni percipi soli­tis; 15. item metretis posoniensibus siliginis et iure pascui. Habitaculum duobus (prae­ter scholare conclave) cubilibus, camera, stabulo, area et hortulo constat. Recursus debite in­structi scholarum Inspectori, surr. VADno Sasvárensi Rudolpho Krigovszky, Pa­rocho in Radossocz inscribantur et exhibeantur, qui nominationem subdocentis in sen­su §-i 20-i ministerialis Resolutionis ddto 27-ae Octobris 1857. N. 741. rite prae- suscepturus est. Quodipsum Praeparandiae Candidatis et subdocentibus congrue noti- ficetis. Strigonii die 11-a Octobris 1860= Consilium regium Locumtenentiale hungaricum, ope Rescripti sub 7-a curr. N. 16878. horsum directi, pretium libri versi, auctore Mo shammer labio germanico edi­ti, iconibus naturalibus referti, atque in charta dura compacti, in 64. xris val. austr. defixum esse insinuat. Id quod reflexe ad annunciationem sub 6-a Septembris a. curr. N. 2562. abhinc factam eo addito ad notitiam Vestram perfero, quod, siquidem li­brum hunc idiomate bohemico concinnatum esse intelligam, talis pro usu duntaxat Docentum linguae huius peritorum, nequaquam vero usibus scholarium, peregrini idio- matis huius haud gnarorum, abhinc fine procurationis commendetur. Strigonii die 16-a Octobris 1860. Concursus pro hacce labii hungarici Docentis una Cantoris statione in 20-am Novembris a. curr. hisce defigitur. Proventus eiusdem sunt: titulo institutionis a Com­munitate 136. fini 50. xri val, austr.; ab eadem pro diversis 10, fini 50. xri; a co­lonis et inquilinis in matre et filialibus 24, flui; titulo stolae incirca 17. fini; porro 32. metr pos, frumenti mixti; a Dominio 8, metr. pos. siliginis; fructus 8, iugero- rum et 748, orgiarum catastralium terrae arabilis; 252. rami virgultorum; 4 ligni orgiáé pro calefactione scholae, pascuatio item 4 frustorum pecoris. Habitaculum con­Nr. 3802. Relatio de visita­tione scholarum qualiter exhiben­da? Cura mundi­tiei prolium et conclavis schola­ris habenda. Nr. 3928. Subdocentis sta­tio vacat. Nr. 3984. Moshammeriani libri pretium. Nr. 4006. Vacans Docentis in Z á m o 1 y sta­tio publicatnr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom