Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1860
S. R. E. TIT. S. CRUCIS IN HIERUSALEM PRESBYTER CARDINALIS DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA METROPOLITANAE ECCLESIAE STRIGONIENSIS ARCHI- EPISCOPUS, SANCTAE SEDIS APOSTOLICAE LEGATUS NATUS, INCLYTI REGNI HUNGÁRIÁÉ PRINCEPS PRIMAS, SUMMUS ET SECRET ARIUS CANCELLARIUS, INSIGNIS ORDINIS S. STEPHANI REGIS APOSTOLICI PRAELATUS ET MAGNAE CRUCIS EQUES, INS. ITEM ORD. LEOPOLDI IMP. MAGNAE CRUCIS EQUES, S. C. ET R. APOSTOLICAE MAJESTATIS ACTUALIS INTIMUS CONSILIARIUS, SACERDOS JUBILARIS, AA. LL. ET PHIL. NEC NON SS. THEOL. DOCTOR, ETC. ETC. Deus in mundi huius gubernatione admirabilis, eumdem in perpetua quadam conservat vicissitudine; ita fit, ut dies unus alteri per omnia nunquam sit similis. Idem quoque in homine videre licet; modo namque spe sustollitur, modo timore deiicitur; modo per consolationem in dexteram, modo per adflictionem in sinistram vergit. Demus ergo operam, hortatur piissimus Genevensium Antistes S. Franciscus Salesius, ut continuam et inviolabilem quamdam in tanta accidentium et casuum inaequalitate aequabilitatem cordis habeamus; esto omnia diversimode circa nos vertantur et volvantur, nos nihilominus constanter immobiles maneamus in Deo, semper intuendo et ad Eum tendendo. Regula haec semper aurea et unica salutis anchora fuit; nostris tamen diebus eo velocius adprehendenda est, quo frequentius subitae rerum mutationes et repentinae recti ordinis convulsiones oculis nostris obiiciuntur. Vis vaporum, mira celeritate onera propellens, ad mundum quoque spiritualem transmigrasse videtur; nec infrequens est, ut dum malis medelam, bonis firmitatem quaerimus, opera tenebrarum ceu consummata nobis sistantur. Filii huius saeculi non tantum prudentiores, sed etiam velociores filiis lucis in generatione sua sunt. En! haud pridem evenit, quod in medio tumultuum bellicorum, humano san- gvine torrentis instar adhuc manante, laetissimus de pace clamor auribus nostris insonuerit; vicissim quando de pace laetabamur, et vastatoris Angeli ensem ad longius tempus positum credidimus, nova surrexit tempestas, quae nisi Verbo, per quod facta sunt omnia sedari posse videtur. Dies diei eructat verbum, quod sacrata foedera rumpantur, iuris et iustitiae ima fundcimenta subruantur, sublimiores potestates despiciantur, sanctissimae fidei veritates et augustissima Religionis mysteria proscindantur, morum honestas et salutaris, continentia variis et exquisitis artibus risui exponantur; verbo, quaecunque societati humanae salutaria, singulis autem necessaria et chara sunt, quotidie novo discrimini obiiciantur. Quod autem quemlibet cordatorum virorum sollicitudine replet illud est, quod mendaces chartae et pagellae veritatem studiose occultent, saepissime in contrarium detorqueant, sicque incautis fucum faciant, sed et cautos in devia deducant. Fratres et Filii Charissimi! dolor, quo cor nostrum vehementer afficitur, cogit nos ad specifica quoque descendere, quia neminem Vestrum esse arbitror, qui pari animi moerore non premeretur, dum e tenore pagellarum publicarum videt acheronta moveri, ut Beatissimo Patri ipsique Sedi Apostolicae eripiantur ditiones, Patrimonium S. Petri dictae, quae a duodecim incirca saeculis in possessorio Summi Ecclesiae Pontificis existunt, et communi populorum suffragio, gentiumque consensu pro eiusdem proprietate ea ex gravissima causa reputantur, ut Pontifex qua non unius nationis sed omnium populorum Doctor, Pater ac Rector, suis liberrime praesit, nec proinde ullius terreni Principis imperio subesse cogatur. Ut adeo gravissimam toti Ecclesiae Catholicae, eiusque ducentenos milliones numerantibus filiis iniuriam inferret, qui tantorum iura in suo sanctissimo Capite violare attentaret, — Tela quidem iniquitatis istius alias iam, imo nostris quoque diebus in Patrimonium hoc sacrum iaciebantur, dum Pius hoc nomine septimus omnibus exutus, in exteras violenter rapiebatur oras; evenit hoc unius terreni Principis iniquissimo facto, aliis potentatibus iura Sedis Apostolicae tuentibus; sed nunc Deus meus! multiplicati sunt super capillos capitis, qui oderunt iustitiam et sacrilegam rapinam moliuntur, Solus et unicus prope augustissimus Caesar noster est, qui catholico spiritu, quo gaudet, animatus, communi Christianorum I Nr. 314. De S. Quadragesima.