Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! C. r- Ministerium internorum negotiorum cointelligenter cum c. r. Ministerio ¥ cultus sub 27-a Novembris anni praet* decrevit: ut, si quae mutationes in matriculis, ir nexu decisorum a Jurisdictionibus civilibus latorum praesuscipiendae fuerint, scopo edendae eatenus ad concernentem Curatum congruae dispositionis, semper praevie Ordinariatus via respectivae c. r, L. sectionis requiratur* In genere nefas est Curatis proprio arbitrio, erga cuiuscunquedemum po­stulatum, quaspiam correctiones in matriculis facere, verum pro eo nunquam non specialis authorisatio Ordinariatus necessaria est. Exposcit id non tantum summum momentum, quo matriculae pro Ecclesia, pro Statu publico et privatis familiis pollent, sed et circumstantia illa, quod eaedem matriculae pro publicis et fidedignis instrumen­tis literariis reputentur. Una vero exhinc patulum iit, quanta cum accuratia, cautela et conscientiositate eas ducere oporteat; cumprimis cavendum: ne infantes, qui ex matrimonio nati non sunt, pro legitimis inserantur; ast occurrente vel minimo dubio per copulationis et aliud fidedignum testimonium legitimitás in antecessum comprobari debet. Quodsi illegitimae prolis mater Patris quoque insertionem desideret, huic desi­derio satisfieri nequit, nisi ipse Pater cnm duobus testibus compareat et inscribi pe­tat; id quod dein in rubrica observationum diserte praenotaudum venit. Strigonii die 5-a Januarii i860, C* r. sectio Consilii Locumtenentialis Budensis ope Rescripti sub 29-a No­vembris a. praet. Ni\ 34686* manuductionem in tradenda arithmetica, auctore Her­mann editam et pro Docentum elementarium commodo in idioma hungaricum transla­tam, usibus dictorum Docentum et pro comparatione ad bibliothecas scholares impen­se commendat* Porro vigore Resolutionis ministerialis sub 22-a Novembris a* eiusd. Nr. 14819. editae, liber arithmeticus, ope circularium literarum ddto 1-ae Junii a. praet* Nr. 2342. in scholis slavicis adhiberi iussus, iám in versioné hungarica quoque sub titulo: „Számolási gyakorlatkönyv a népiskolák számára az austriai császárságban“ in c. r. bibliopolio Viennensi erga pretium 25* xrorum vak austr. acquiribilis, pro scholis popularibus catholicis labii hungarici exclusive praescribitur. Quodipsum Vobis fine universaliter inducendi scholaris huius libelli, nexu Rescripti c* r. sectionis Locumtenentialis Posoniensis ddto 27-ae Decembris a. praet. horsum directi, pro conformi effectu hisce ad notitiam perfero. Strigonii die 8-a Januarii 1860. In sensu Resolutionis abs Exc* publicae institutionis Ministerio sub 26-a Julii 1857. Nris 11643/945 editae et cum scholarum Inspectoribus congrue communicatae, ad­monitio Docentum in munere suo exerrantium, aut secus immoralium, gradualiter prae- suscipienda disponitur ita, ut socordes, in docendo inordinati, atque in religioso-mo- raliter excolenda pube scholari ignavi, aut plane scandalosi idmodi Docentes primum a locali Curato admonendi, monitis his non proficientibus, a scholarum Inspectoribus scripto eatenus per Curatos provocandis reprehendendi, si vero et hoc incassum fie­ret, ab Ordinario penes intentatam e servitio dimissionem compescendi sint; quam quidem dimissionem relate ad exerrantia idmodi Individua, muneri docendi ante mi- nisterialem Resolutionem ddto 27-ae Octobris 1857* Nr* 741. editam admota Ordi­narius ipse, relate ad Docentes vero ductu mododictorum altiorum ordinum adplicitos, concernens c* r* sectio Locumtenentialis in mutua cum Ordinario cointelligentia ino- misse exequetur, cum nec e parte Status publici nec Ecclesiae tolerari ullatenus possit, ut officii incurii, nec correctionis capaces in munere docendi ultro relinquantur. Pro fundamento dimissionis remonstratio scholarum Inspectoris, documentis et fassionali protocollo instructa deserviet; quae quidem remonstratio, ad exigentiam ordinum Lo- cumtenentialium sub 9-a curr. Nr* 31107. editorum, gradualem in impertiendis moni­tis viam superius descriptam adhibitam omnino fuisse clare enunciet, protocollum ve­Nr. 92. [atricarum circa correctiones ac isertiones instru­ctio datur. Nr. 180. Liber arithmeti­cus hungaricus praescribitur. Nr. 187. Disciplinaris exerrantes Do­centes tractandi ratio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom