Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

Ex hac idea, in lege charitatis fundata, glorioso Ecclesiae Catholicae exordio dum omnibus omnia fuerunt communia, usitata, et communionem Sanctorum ad vivum exprimente, egressus, cum Metropolitano Capitulo, asservatis hoc scopo pluribus vi- sitationalibus Sessionibus, istud generale principium pro basi totius administrationis stabilivi: A) omnes fundationes pro singula, et singulae pro omni­bus cavent; adeoque quid quid uni fundationi decedit, a proportione decedit omni­bus ; ex hoc principio aliud necessario fluebat, quippe B) ut omnia piarum fundationum Capitalia, curae Capituli Me­tropolitani credita, commassentur, et in globo quoad conservationem obligatora- lium et incassationem annuorum interusuriorum per generalem Administratorem, e membris Capituli secretis votis deligendum, administrentur; quoad erogationes vero censuum iis quibus emente fundatorum competunt, designati sunt particularium Cassarum (v. g. dioecesanae — pauperum — Capitularis — Ecclesiae Cathedralis etc.) Administratores, pariformiter e Capitularibus per secreta vota nominandi; qui omnes ad reddendas annue rationes obligati sunt. Manipulatio haec admodum extensa, notabilibus eget expensis annuis quibus perstringendis fundus pecuniarius parari debuit, per eos continuative conflan­dus, qui beneficio administrationis huius fruuntur* Hoc scopo, ■ 1- o quivis, penes M. Capitulum fundationem habens, ex annuo suo censu duas centenas relinquit in cassa generali, (quod adusque etiam factum est) v. g. le­vandos haberet 100. flnos, accipiet 98., qui tamen curatelam numeratione Capitalis praevie securam reddidissent, centenas non dependunt* 2- 0 Cum major pars Capitalium in status chartis erga 5procentualem valutae austriacae censum existat et complura Capitalia privatis quoque locata, solum 5flnos Conv. Mon. annue proferant, ideo universim solum in 5. finis aut in Mon* Conv* aut val. austr. (prout videlicet ipsa fundatio in Status obligatorialibus vel apud privatos existit) omnia interusuria exolventur, et hoc ipso si quae adhuc capitalia sextum quo­que florenum proferant, ille Cassae generali cedit. — Et proventus iste constituet cassam curatelae, super qua Curator generalis annuas reddet rationes* Ex cassa hac curatelae solventur: a) omnes administrationis fundationum expensae, quales sunt: timbri, pro­cessuum, fiscalis, scribae, scripturistica, Canccllariae provisio etc* etc. b) siquidem quotannis eveniat, ut omnes census nullo modo incassari pos­sint, compensatio fiet ex cassa Curatelae. — Unde sequitur c) quod omnis et singulus quovis anno suam a fundatione competentiam sit percepturus, seu capitale tenens debitor solvat, vel non solvat annuum censum. d) Si penes omnem sollicitudinem aliquod capitale perire contigerit, illud non fundationi, sed Cassae Curatelae perit* e) Imo dante Deo benedictionem, Cassa Curatelae eo cum tempore progre­di poterit, ut illa falcidia quam adusque aliquae fundationes patiuntur, magna ex par­te, aut plane ex toto resarciatur. Alioquin statuto cautum est curatelae accrescentiam aliorsum, quam ad emolumenta piarum fundationum provehenda convertere. f) Insuper pro stricti observantia stabilitur, ut obtingentiae e fundationibus provenientes semestraliter nisi et quidem initio mensis Maii et Novembris exol- vantur; hac enim ratione et transpositio quottarum compendiosior erit, et administra­tores Cassarum a continuis impetitionibus immunes reddentur; qui terminos hos non observaverint, quottam suam nisi proximi semestris tempore tollere poterunt; adeoque inculcatur omni et singulo, ut competentias suas statutis supra mensibus inomisse tollant. g) Qui e piis Institutis pensione donati sunt, hanc singulo quadrante anni le­vare poterunt* h) Qui Tirnaviae vicini sunt, aut saltem frequentiorem cum urbe hac com­municationem habent, ad obtinendum laboris compendium quietantias suas summum usque dimidium respectivi mensis Cancellariae Vicariali exhibeant, a qua subin com­petentiam suam percipere poterunt. — i) Opportune in remotioribus imprimis a Sede Archi-Episcopali et A icariali Districtibus VADiaconalibus unus c fratribus penes consignationem specificam quo­rumvis districtualium quietantias ad Cassarum administratores vel Cancellariam Vi- carialem promoveret ct receptas pecunias concernentibus traderet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom