Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1851

Num. 450. Venerabili Clero Archi-Dioeccsis Síriíonicusis salutem in Domino! „Expedit maxime animarum saluti,“ (sic loquuntur Patres Tridentini sess. 24. cap. 18. de Ref.) „a dignis „atque idoneis parochis gubernari. Id ut diligentius ac rectius perficiatur, statuit sancta Synodus, ut cum „parochialis Ecclesia vacaverit, idoneum in ea Vicarium cum fructuum portionis assignatione Episcopus „constituat, donec ei de Rectore provideatur; dein constituto tempore, decujuslibetparochialibus beneficiis „applicandi aetate, moribus et scientia diligens fiat inquisitio, eo modo, ut quilibet per Episcopum aut Vica­rium ejus et alios examinatores, non pauciores quam tres, examinetur, quo sic certius e dignis dignior „eligi valeat“, hucusque verba Concilii. Ut quo exactius ad hanc solenni lege ecclesiastica enunciatam formam nos quoque accedere­mus, et gubernio animarum digniores redderemur, eandem deinceps in Universa Ecclesia Hungarica quam strictissime observandam esse Praesules Ecclesiae nuper in Conferentiis Strigonii congregati unanimi voto determinarunt, id enunciantes: „Ut nullus presbyterorum ad parochiale beneficium praesentari possit, nisi „prius examen synodale in sex annos valiturum, post exactum presbyteratus triennium bono cum succes- „su subierit.“ Hujus decisionis conferentialis in sequelam sequentia circa Examen Concursuale Parochorum pro futuro inviolabiliter servanda decerno et dispono: 1. Ut quis pro beneficio vacante per concernentem patronatum cum effectu praesentari, officio- ve parochiali admoveri possit: examen concursuale bono cum successu subiverit, est necesse. 2. Ad examen hoc nemo ante transactum Presbyteratus triennium et praestita in cura animarum vel alio officio ecclesiastico utilia servitia admittatur. 3. Elapso sexennio valor examinis exspirat; proin ad beneficium vel officium parochiale post hoc tempus neo-consequendum aspiraturi illud denuo subire tenentur. 4. Dispensati ab examine hoc sunt Doctores et actuales Professores Theologiae; isti tamen non­nisi tunc, si in munere Professorali tres annos egregie versati sunt. — Relevari ab illo per Ordinafiatum, audito tamen praevie Examinatorii Prosynodalis consilio, possunt viri, qui praecellentiorem in se rerum sa­crarum scientiam operibus editis vel secus sufficienter comprobarunt. 5. A subeundo vice secunda et ulterioribus tentamine dispensari per Ordinarium, intellecta ta­men eatenus Examinatorii etiam Prosynodalis mente, poterunt illi, qui illud vice prima eminenti cum cal­culo subierunt, vel ab illo tempore non vulgarem scientiam et prudentiam pastoralem luculentis speci­minibus palam fecerunt. 6. Non admittuntur ad examen synodale, qui consequendo beneficio aliqua ratione indignos se reddiderunt. Asservatur vero examen synodale binis omni anno vicibus, quippe mense Majo et Septembri. Examinatores erunt vel synodales in synodo dioecesana subin constituendi, vel — usquedum id fieri potuerit — prosynodales in sensu facultatis a S. Sede Pontificia tribui solitae per Ordinarium no­minandi. Horum in quovis examine adminus tres, per SS. Tridentinum Concilium requisiti, praesentes esse debent. Objecta examinis constituunt: a) Dogmatica cum Interpretatione Evangeliorum Vulga­tae editionis et sectionum S. Scripturae in Breviario Romano legendorum; b) Theologia Mora­lis atque Pastoralis, et hujus imprimis pars, quae de Sacramentorum, praeferenter vero Sacramenti Poenitentiae fructuosa administratione agit; c) Jus ecclesiasticum et Decreta SS. Concilii Tridentini. Ex bis orale tentamen praestabitur. Tum vero elaborata d) homiletica et e) cate- c h e t i c a ad regulas artis exacta parabuntur. Pro exercitationibus bis scripto deducendis una dies con­cedetur, usus librorum penes eas — S. Scriptura et Concilio Tridentino exceptis — non permittitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom