Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 1441. protocollis congregationum cum Docentibus per totam, qua late patet, Scholarum fre- ADioecesim meam anno proxime elapso asservatarum non minus, quam e statu scholarum quentatio adur- elementarium ope Tabellarum A) pro dicto anno exhibito haud obscure perspexi, ra­tione debitae scholarum frequentationis semper adhuc permultum desiderari. Utut vero plane non ignorem multiplicia illa impedimenta, quae negotium isthoc scholare mul­tum sane remorantur: intermittere attamen haud possum attentionem Vestram ad momento­sam illam muneris pastoralis partem, quae de parvulis tine capiendae debitae institu­tionis ad scholas cogendis agit, convertere, potenter ad hoc urgente temporis aestivi brevi imminentis ratione, quo, ob cessantem pene ubique ruri ordinatam institutionem, scholares labores hyberni passim infructuosi evadunt, vel saltem intellectualis nec non religioso-moralis scholarium cultura gravi cum detrimento interrumpitur, quam tamen debite continuata et mane saltem per unam alteramque horulam impertienda institutio, quin domesticis etiam occupationibus vel minimum desint, mirum in modum promoveret. Primae, eaeque praecipuae in hoc agendorum genere partes Vobis incumbunt Curiones sacri! utpote quibus nova fidelium progenies Deo placens et perfecta vel maxime cordi esse debet. Vestrum igitur erit debitam scholarum frequentationem omni meliore modo promovere, quemvis vero in hoc genere neglectum pro pastorali Vestro munere congruentibus mediis impedire. Hunc igitur in finem fidelibus Vestris, nec non parentibus prolium omni data occasione, cumprimis vero ad initium anni scholastici necessitatem et pretium institutionis scholaris ob oculos sistetis; frequenti- ori Vestra in scholis, uti et examinibus quo maiore cum solennitate asservandis prae­sentia amorem rei scholaris testabimini; prolium scholae capacium conscriptionem, penes accuratam cum Matrica baptisatorum collationem, annue tempore opportuno praesuscipietis; cognomina parentum in prolibus suis ad scholam mittendis desidum quavis hebdomade Vobis consignari facietis; incurios hos primum paterne, dein, si ultro reniterentur, districtius, cum denunciationis etiam interminatione officii reflectetis; tum denique, ubi conatus et monitiones Vestras in irritum cadere adverteritis, politicam assistentiam pro congrua medela implorabitis, atque, ubi culpabilis idmodi renitentia mulctanda foret, nec legalis idmodi punitio a Communitatis superiore sive intentaretur, sive effectuaretur, querelam ad c. r. Circulare Officium perferetis, de officiosae Vestrae interpositionis effectu ob quamcunque causam non secuto, dioecesanum hoc Officium, via concernentis scholarum Inspectoris, congrue edocturi. Alter, isque perquam momentosus frequentationis scholarum promovendae factor sunt Docentes ipsi, utpote quorum soliditas et idonea institutio, blanda et suavis prolium tractatio, intemerata vitae ratio, in obeundis muneris partibus exactitudo et conscientiositas, in docendo zelus, debitus erga prolium parentes respectus, Curati localis Commmunitatisque aestimium, obtestationes denique suis locis opportune inter­positae fiduciam parentum emerebuntur in tantum, ut hi quidem ad proles suas sedulo mittendas, illae vero ad scholas alacriter adeundas quam potentissime incitentur: ubi e contra inepta Docentum instituendi methodus, indignum prolium tractamentum etc. easdem necessario vel a limine scholae repellent. Quare perniciosi idmodi Docentes, si fieri potest, ad frugem reducendi, sin minus, vel ex ratione emolumenti publici praescriptis viis a docendo amovendi; solidi et muneri suo fideles e contra in officiorum suorum implemento omnimode succollandi, atque ad ultro in laudabili suo studio perseverandum congrue per Vos animandi erunt. Sed nec sic dictis localibus scholarum Curatoribus, vices Communita­tis hoc in merito obeuntibus, suae in promovenda scholarum frequentatione desunt partes, uti idipsum vel nomen hoc sat superque indicat. Instructio Loco Altiore pro iis praescripta solertem frequentationis scholarum adursionem primo inter obligationes ipsis incumbentes loco memorat, quem in finem prolium scholae capacium consi­gnationem, absentiumque connotationem conscientiose subsignare, scholas quo frequentius invisere, causam absentiae prolium scholarium investigare, parentes ratione prolium a scholis haud retrahendarum persuadere, renitentes cum scitu Vestro superiori Com-

Next

/
Oldalképek
Tartalom