Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

<606. ■ <607. Concursus pro statione Docen­tis in Imely et Réthe indicitur. §-us praecitatae Resolutionis 15-us 20-us et 24-us Curati influxum haud obscure subinsinuet: idem Excelsum Ministerium, quod dictam Resolutionem edidit, ceu optimus verborum suorum interpres, eam sub 12-a Martii 1858. N. 4320. dedit declarati­onem, quod scholarum Inspector tam occassione propositionis pro complendis Docentum stationibus, quam occasione adplicationis subdocentum mutuam cum localibus Curatis cointelligentiam fovere, obtutusque eorundem congrue respectare debeat. Sed nec Communitatibus localibus, utpote quae e peculio suo scholae ma­gistrum sustentant, suum in momentoso hoc nominationis negotio negatur votum, utpote de quibus in praecitata Excelsi Ministerii declaratione clare asseritur: per superiorem Communitatis (Gemeindevorstand) cuius in regulativa Ministerii Resolutione §. 15-0 mentio fit, neutiquam singularem personam, verum semper reliquos etiam Communitatis primores, quodemumcunque nomine veniant, intelligendos esse, utpote per quos, sive votum duntaxat expetendum, sive ius candidationis exercendum sit, Communitas parochiana repraesentatur, ut adeo votum et desiderium Communitatis, si tale legali exceptioni obnoxium haud esset, insuper haberi omnino nequeat. Multi porro scholarum Inspectores, et recte quidem, nuda testimoniorum in Concursibus exhibitione haud contenti, concurrentes praesertim quoad practicam in­stitutionis methodum probae subiiciuut, taliterque convictionem de habilitate eorun­dem, quam attestata ipsorum loquuntur, ipsi sibi comparare nituntur. Concursuale idmodi examen, ut universaliter inducatur, optandum sane foret vel ideo, ut Docenti­bus ad consectandam, • ultroneam in methodo docendi perfectionem, occasione Con­cursuum palam contestandam, potentem addat stimulum; proba nihilominus talis praecitata normali ministerial! Resolutione haud inculcatur, nec nisi habilitas con­currentium ratione muneris cantoralis, §-o 24-o pro re nata ope probae coram peritis instituendae eliquanda disponitur. Strigonii die 30-a Januarii 1859. Pro vacante in Imely et Rétbe (ad Boldogfalva filiali) labii hungarici Docentis una Cantoris statione Concursus pro 10-a Martii a. curr. indicitur. Emolumenta prioris sunt: in agris iugera 13; in pratis 8. falcastra; pascuatio libera; 25. metr. pos. siliginis; a communitate 42. flui MC. 6. librae sebi et 4. orgiae lignorum focalium; ab inquilinis incirca 5. flni MC; e fundo Re­ligionis 5. flni 7. xri MC; e fundo studiorum 5. fini 17. xri MC; titulo didactri incirca 25. fl. MC; titulo stolae incirca 9. flni MC; ex offertorio et fundatione 3. flni MC; pro subdocente e fundatione Canonici Joannis olim Bakay 50. flni MC. hortus postdomalis A ingeri, cannabetum aeque huius capacitatis et cauletmn. Reditus stationis Réth ensis consistunt: in 3. ingeris terrae arabilis; 50. fluis MC. e fundo Religionis; 45. fluis pro institutione pubis scholaris; 48. fluis a Communitate; 11. finis. 30. xris titulo stolae; 1. fl. 10. xris ex offertorio et nollula; 13. fluis 30. xris uti et 6 A metr. pos. siliginis a Compossessoratu titulo lecticalis; 2. orgiis ligni pro calefactione scholae. Hospitium uno cubili, culina, camera, stabulo et exiguo horto domestico constat. Recursus suis requisitis provisi concernentibus scholarum Inspectoribus signanter: pro statione Imelyensi, mihi inscripti, Can. honor. VADiacono et Parocho Ersekujvárensi Josepho Csémák, pro Réthensi vero Emerico Kovács, Districtus Szempczensis VADiacono et Parocho Egyházfalvaensi, cui et inscribendi erunt, ad praedictum terminum praesententur. Id quod Docentibus subdocentibusque Vestris congrue ad noti­tiam perferatis. Strigonii die 31-a Januarii 1859. benevolus Strigonii, typis E. Korák. :vmmn ti - ^ .»-v

Next

/
Oldalképek
Tartalom