Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

Venerabili Clero Arelii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! lYJLagna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam Nl\ 569. mentium puritatem quadraginta Nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus ali- de S. Qudrage­orum temporum culpas et pia opera redimerent et ieiunia casta decoquerent. Licet S11?^ cum . 1 ± spiritu ceiebran­ennn peccatores continuo memores esse oporteat „quia malum et amarum est aa> reliquisse Dominum Deum suum“ (Jer. 2,19.) et ideo quacunque hora ceciderint, impigre sequi debeant vocem Domini per Prophetam ad poenitentiam vocantis : „Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiuuio, et in fletu et in planctu“; (Joel 2, 12. )acceptabili tamen Quadragesimae tempore, diebus istis salutis et corporis castigatio et peccatorum expiatio longe facilior redditur, ac aliis anni temporibus; imo ipsa Ecclesiae instituta non tam invitant, quam compellunt potius „ut derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum.“ (Isai. 55, 7.) Iam ipsa Ecclesia Jesu Christi, quia memoriam passionis sponsi sui celebrat, deposito ornatu et pompae splendore, vestimenta luctus induit et quemlibet fidelium quodammodo hortatur, ut abrenuneiando satanae et pompis eius, novum hominem induat, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. “ (Ephes. 4, 24,) Dum cineres capitibus aspergit, dicens per ministrum suum:,. Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris “ quid aliud intendit, quam nos reflectere noctis, in qua nemo poterit operari, reflectere horribilis illius momenti, dum lignum, in quocunque loco ceciderit, ibi erit,“(Eccl. 11, 3.) igitur operemur bonum, donec tempus est etpraeocu- pemus faciem Domini in confessione. Sacerdotes, ministri Domini, diutius ac alias, inter vestibulum et altare morantur, longiores praeces fundunt, ut exemplo suo teporem animo nostro excutiant, ad meditanda redemtionis Sacramenta invitent; quo sic tandem a mundo avocemur, ad nos ipsos revertamur, fodiamus parietem, eiiciamus ossa mortuorum, quibus templum Domini profanavimus. Continuum quodammodo et strictum nobis ieiunium iniungit, „ut castigatis colluctationibus, quae sunt inter utram que substantiam, animus, quem sub gubernaculis Dei constitutum corporis sui decet esse rectorem, dominationis suae obtineat dignitatem:“ (S* Leo serm. 4. de quadr.) ut subtrahentes corpori voluptatem, peccata nostra castigatione voluntaria cohibeamus et temporaliter potius maceremur, quam supliciis deputemur aeternis. Et quo magis appropingvat dies, in quo redemti sumus, Ec­clesia quoque divina mysteria eo sensibilius et prolixius celebrat, ut nostras rebelles voluntates ad sectanda illius vestigia compellat, qui pro nobis passus et mortuus est. His omnibus conversionis adminiculis accedunt etiam fidelium exempla. Ipsi advertere potuistis Fratres Charissimi! quam libenter his diebus fidelis populus Templa adire, in oratione diutius perseverare, verbum Dei maiori aviditate audire, divinis mysteriis ardentiori pietate adsistere, in tribunali poenitentiae maiorem dolorem, sinceritatem et vitae novae propositum ostendere, non obstante paupertate corpus ieiuniis castigare, imo insolita alias pietatis exercitia obire soleat. Eiusmodi exempla intuentium animos altius penetrant et spiritum poenitentiae ac vitae inculpatae studi­um potentius inflammant. Vestrum igitur erit, Charissimi Fratres! ut isto etiam Quadragesimae tem­pore exemplum sitis fidelium, tum in omni genere virtutum, tum in specie quoad exercenda poenitentiae opera. Procul sit a Vobis illorum sive mollities, sive fallax philosophia, qui observantiam ieiunii nimis arduam, valetudini corporis noxiam, vel plane impossibilem esse clamitant; certe ciborum abundantia et varietas non tantum vigorem mentis hebetat, animi celsitudinem impedit, sed corporis etiam firmitatem

Next

/
Oldalképek
Tartalom