Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1858

Nr. 2664. Nr. 2358. Nr. 2371. Nr. 2431. Nr. 2473. Nr. 2479. Nr. 2577. Nr. 2607. Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! A Loco Altiori insinuatum mihi est: partum Augustissimae Imperatricis et Reginae nostrae prima dimidia parte mensis Augusti exspectari. Quo itaque misericors Deus Illam, et quem utero gestat, fructum a cunctis adversitatibus protegat, atque per optatum partum Matrem filiorum laetantem fieri fa­ciat, hisce dispono, ut a perceptis his quotidie sub Sacro parochiali, in Ecclesiis vero Cathedrali et Collegiatis sub Sacro Conventuali assumatur Collecta pro felici partu per orationem: pro quacunque necessitate „Deus refugium nostrum et virtus“, post Sa­crum autem cum praesente populo fideli tria „Pater et Ave“ fingva vernacula ad praeviam intentionem devote persolvantur. Strigonii die 29. Junii 1858. Juxta factam isthuc a parte Caesareo-Regii Locumtenentialis Sectionis Budensis insinuationem aliquis die 5-a Octobris anni praet. vespertino viae ferreae ductu, — qui Pestino Viennam ascendit — itinerando, ex toto novum ornatum pro Missa, e casula, stola, manipulu, velo calicis et duobus corporalibus consistentem, schatulaeque impo­situm, in curru tertiae classis infra sedile reliquit, — hic idem ornatus de praesenti apud Civitatis Viennensis Magistratum depositus est, abindeque, comprobato prius sua forma iure proprietatis, rehaberi potest. Strigonii die 8-a Junii' 1858. Animam Stephani Sztankovics, Administratoris Parochiae Fajkürth, die 6-a Junii anni curr. post devote suscepta moribundorum Sacramenta, ad meliorem vitam aetatis suae 38. evocati, piis suffragiis commendo. Strigonii die 9-a Junii 1858. Etsi a tempore pastoralis meae in hac Archi-Dioecesi impensae sollicitudinis ad notitiam meam nullus idmodi perlatus fuerit casus: ut aliquis Curatus alias, quam diebus dominicis et festis fori matrimonia promulgaverit, quia tamen alicubi aberra­tionem talem intervenisse scribit ddto 28-ae Maii annni curr. Nr. 2092. Sectio Locum- tenentialis Budensis, eapropter, ad stricte observandam hanc Ecclesiae legem omnes et singuli inviantur. Strigonii die 12-a Junii 1858. Cum usufructuarius beneficii ecclesiastici in sensu legum haud gaudeat iure, per se, et ex se contractum urbarialem occasione commassationis, excisionis pascui, aut sylvarum valide ineundi: exhinc Ordinibus Exc. c. r. Ministerii praescribitur, ut usufructuarii huiusmodi beneficiorum (beneficiati) dum occasione commassationis pro parte beneficii tractandum, contrahendumque est, plenipotentiales Ordinariatus coram Judicio Urbariali producere teneantur. In conformitate Altiorum horum Ordinum igitur dispono: ut singuli benefi­ciati, dum evocationem Judicii Urbarialis relate ad instituendam commassationem ac­ceperint, mox plenipotentiales Ordinariatus litteras, de quibus supra dictum est, abhinc dari sibi petant. Strigonii die 16-a Junii 1858. Ex occasione interventae falsificationis decreti, habilitatem ad docendum per­hibentis, C. R. L. Sectio Posoniensis ddto 2-ae curr. Nr. l3203/245o* significat: praevari­cationem idmodi vigore §. 202. codicis poenalis 6—12. mensium carcere mulctari. Strigonii die 11-a Junii 1858. Circularibus litteris ddto 18-ae Martii anni curr. Nr. 1254. ad Vos dimissis, pro asservando altero examine synodali praefixeram dies 21. 22. 23. mensis Septembris. Abinde in animum induxi Synodum provincialem pariter mense Septembri an­ni curr. isthic celebrare. Ne igitur dies synodalis examinis cum Synodi celebratione coincidant: supra indicatum terminum asservandi examinis synodalis modificandam es­se censui. Asservabitur ergo examen synodale non mense Septembri, verum mense Octobris, et quidem diebus 19. 20. 21-a, quod Vobis praesentibus intimatur. Strigo- gonii die 22-a Junii 1858. Beneficio parochiali Teplaensi ad Vice-Arhi-Diaconalem Districtum Schemni- ciensem, Patronatum autem Caesareo-Regiae Camerae montanae pertinenti, quod inde ab anno 1855. ob defectum Cleri vacabat, et per Schemniciensem Parochum administraba­tur, de Ordinario pastore provisurus, constitui nunc dum e promovendis ad sacros maiores Ordines tantillae suppetiae Dioecesi accedent, antelato Patronatui propositionem facere; qui igitur ad petendum isthoc Beneficium animum adiicerent Recursus suos usque fi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom