Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

Nr. ;m~) PRINCEPS JOANNES BAPTISTA SCITOVSZKY DE NAGY-KÉR, DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA METROPOLITANAE ECCLESIAE STRIGO- N1ENS1S ARCHI-EPISCOPUS, EPISCOPATUS QU1NQUE-ECCLESIENSIS APOSTOLICUS ADMINI­STRATOR, SANCTAE SEDIS APOSTOLICAE LEGATUS NATUS, INCLYTI REGNI HUNGÁRIÁÉ PRIMAS, SUMMUS ET SECRET ARIUS CANCELLARIUS, INSIGNIS ORDINIS S. STEPHANI R. A. PRAELATUS ET MAGNAE CRUCIS EQUES, S. C. ET R. A. MAJESTATIS ACTUALIS INTIMUS CONSILIARIUS, AA. LL. ET PHILOSOPHIAE, NEC NON S. S. THEOLOGIAE DOCTOR, ETC. ETC. Fratribus et Filiis in Christo carissimis Salutem in Domino JESU! J\d nos imprimis altaris ministerio consecratos prolata reputemus liacc Altissimi verba: Sancti estote, quia ego sanctus sum! Nos etenim etsi omnibus mortalibus communi infirmitate circumdati, ex homi­nibus assumti sumus et constituti iniis, quae sunt ad Deum;— ut quippe aperiamus os intaminatum ad bene­dicendum Nomen sanctum suum,— levemus puras manus ad offerendas preces et supplicationes populi,— reducamus in amaritudine animae praevaricatores ad cor, — verbo veritatis instruamus, et verbo vitae aedificemus populum sanctum Dei. Quibus pro magnitudine sua pensatis, exclamat gentium apostolus scribens Timotheo sacerdoti: Tu homo Dei! — Sumus itaque carissimi! homines Dei, non mundi—non carnis et sanguinis, sed servi ChristiJESU, qui vocavit nos vocatione sua sancta, et voluit, ut eamus et fructum faciamus! Ast proh dolor! imo dolor super omnem dolorem! Patres nostri peccaverunt quidem, — sed ma­litia nostra ascendit eousque, quoad in multis offendissemus omnes, et Judicem justum provocavissemus ad iracundiam, ut nos cribraret sicut triticum, sumeretque ventilabrum in manum suam et velut paleas San­ctuario Domini indignas, dispergeret! alios quidem tamquam disciplinae ecclesiasticae scriptis dictisque in pluribus obtrectatores, — alios ut publicos sacrojiun Canonum circa habitum et tonsuram violatores, — alios qua turbae inquietorum assentatores et legitimae potestatis contemtores, — alios lanam ovium sedulo colli­gentes, sed agnellorum curam minime habentes; bos justus judex condigne tradidit in reprobum sen­sum, ut qui opere et sermone ex atriis Domini fecissent speluncam latronum, extorres abinde fierent , et quibus jugum Domini svave insupportabile videbatur; squaliorem carcerum deflerent! Domine audivi auditura tuum et timui! Contremuerunt omnia ossa mea, dum taliter in ipsis ministris dispergerentur lapides sanctuarii in capite omnium platearum, in quavis Ecclesiae hungaricae parte!! —Quis de nobis Di­lectissimi, praeteritarum iniquitatum memor taliter non suspirabit?! Quis efficax remedium omni, qua par est, virium contentione non quaeret?! Lubens confiteor, me, Vobis praepositum* primum esse debere, qui pedibus crucifixi JESU adgenicu- lando quaeram remedium e labyrintho iniquitatum nos eliberandi, quietem remorsibus justis agitatae con­scientiae conciliandi, et in reperienda salutis via ductoris provincia defungendi. Sed vero, quod est illud efficax remedium? — Sunt Sacra Exercitia — est in spiritualem solitudinem secessus! —Jam enim ipse Dominus per Oseain vocat animam spiritualiter desolatam, ut ducat eam in solitudinem —in locum a strepitu mundi, a multifariis occupationibus remotum — et loquatur ad cor ejus ') quia juxta S. Leo­nem, dum in carne et mundo hoc versamur, neces se est de mundano pulvere etiam religiosa cor­da sordescere, i deoque opus esse, ut ad reparandam mentium puritatem aliquot die­rum exercitatione nobis mederemur 2) — et S. Hieronymus: Recede in teipsum, quantum potes, ut extra bellum oculorum, aurium et lingvae vivas. — Quid aliud ac solitudinem commendavit ipse divinus Magister, volens: ut oraturi intremus cubiculum — claudamus ostium — oremus Patrem in abscondito? Nihil itaque a vero alienum dixit S. Hieronymus scribens: C 1 e- ricum id quod est solitudo facit, non publicum, quia ibi Deus ad cor ejus loquitur; ibi ipse soli­tudine et indesinenle silentio quasi de sensuali mundo eripitur — ibi dies praeteritos imperturbate rememo­rare, degeneri conversatione perditos deflere, et annos aeternos in mentem revocare discit. Unde ultro Vos recognituros credo Dilectissimi! nequaquam dum sollicitudinibus curarum distendimur, huc illucve implemento vocationis trahimur, dissipamur; sed in beata solitudine vel maxime penetrant atque pervadunt praecordia animae verba Domini : S a ri c t i estote, quia ego sanctus sum! ) Osee 2, 14. 2) Serm. 4. Qundr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom