Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1850
Nr. 3345. PRINCEPS JOANNES BAPTISTA SCITOVSZKY 4:to. Prim. Fratres et Filii in Cbristo dilectissimi! jf|n voce exultationis et dulces inter solatii spiritualis lacrymas annuncio Vobis, Dilectissimi ! cordialem Beatissimi Patris Pii IX. Pontificis erga errantes de nobis, et curae nostrae credito populo compassionem et paternam commiserationem, qui datis ad me die 25a Januarii a. c. apostolicis literis, raro sane exemplo pro omnibus in Regno Hungáriáé commorantibus fidelibus 15 dierum intervallo per Episcopum designato duraturum Jubilaeum, seu plenissimam omnium peccatorum indulgentiam in forma jubilaei concessit atque largitus est. Benedicamus Domino, et exaltemus nomen Ejus in saecula, quia memor factus est opprobrii servorum suorum, quod patratis sub impia rebellione iniquitatibus nomini nostro catholico conscivimus. Quivis nostrum hanc usque gratiarum diem, in festum conversionis S. Pauli provide defixam, non potuit non clamare: tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperit me, quia obliti sumus nomen Dei nostri, et expandimus manus nostras ad deum alienum, imo ad hominem, opprobrium hominum; abhinc vero quemvis humiliato corde confiteri oportebit: quia apud Dominum est misericordia et copiosa redemtio. Redimere nos vult de omnibus iniquitatibus nostris, quibus decursu praeterlapsorum temporum sauciavimus animam, oneravimus conscientiam nostram, et facti sumus nobismet ipsis graves! Dummodo abundantiam gratiarum nobis misericorditer propinatam, amaris poenitentiae lacrymis loti, et super nivem dealbati, in spirituale emolumentum nostrum vertere adnitamur. — Eja ergo dilectissimi Fratres et Filii! acuite zelum, buccinate tuba, praedicate super tecta, Vestras, Vobisque creditorum fidelium conscientias ad digne celebrandos dies poenitentiae et salutis, dies amaritudinis et consolationis, scopis assiduae mortificationis mundate et ornate! quo durante sacro 15 dierum Jubilaeo cum plena cordis, tantis inquietudinibus agitati, conquiescentia, et in Patrem misericordiarum fiducia orare valeamus: ne reminiscaris Domine delicta nostra, nec vindictam sumas de peccatis nostris! Ut vero gratiarum harum benignissime nobis oblatarum quo certius quo uberius participes reddamur, seriem et modum celebrandae publicae, propitiatoriae hujus devotionis, in advoluto libello, vernacula lingua concinnato, adumbratam, studiose observandam habebitis. Vobis tamen insuper, Pastores gregis dominici, quibus dirigendae devotionis hujus cura incumbet, specialem instructionem sequentibus impertior: I. Dominica in Albis sermonem sacrum — devotionis hujus praeparatorium — habituri, de occasione, necessitate et scopo ejus fideles Vestros edocebitis, una in decursu sermonis meam allocutionem in annexo libello contentam et devotionis seriem ac modum perlegetis. II. Tribus Dominicis intra defixum tempus cadentibus, sc. 2(la, 3ia et 4ta post Pascha singulari solertia elaboratos sermones dicetis; quo animi fidelium ad seriam compunctionem, sinceram poenitudinem et ardens reconciliationis cum Deo, ac communionis cum Domino nostro Jesu Christo desiderium excitentur. III. Quumve Beatissimus Pater, datis ad me familiaribus litteris, illud apostolicae suae sollicitudinis desiderium expresserit, ut hac opportunitate sacrarum quoque Missionum et Exercitiorum ope fideles ad poenitentiae sensum et serium emendationis propositum potentius impellantur : hisce dispono, ut quavis die circa vesperam, ubi homines a solitis laboribus diurnis cessare consueverunt, devotionem publicam ordine aeque sub ’/. praescripto celebrantes, brevi allocutione, non ultra horae dimidium protensa, et sive ex integro de memoria dicta, sive praelecti unius alteriusve capitis ex Imitatione Christi Thomae a Kempis (v. g. Lib. I. Cap. 1, 12, 21, 22, 23, 24, 25; — Libri 3il totius,) paraphrasticam explanationem, quibusvis aut quibusdam versiculis subjunctam continente, fideles Vestros ad agnitionem status sui peccaminosi, et efficax virtutis studium adducere adlaboretis.