Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1858
Nr. 2095. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! C. R. Ministerium Cultus ope Rescripti sub 22-a Aprilis anni curr. Nr. 6325/'2i42- editi ordinavit: ut Con- versionum et apostasiarum Consignationes, non quemadmodum hactenus fiebat, quovis semestri, verum a currente hoc anno incipiendo, semel duntaxat, et id quidem cum fine cujusvis anni militaris Loco altiori exhibeantur. Quod ipsum DD. Vestris cum eo hisce notum reddo : quaestionatas annuas Consignationes a modo semper usque 15-am mensis octobris ad Officium Dioecesanum, via consveta transponere noverint, quosic eaedem Consignationes adhuc ante exitum dicti mensis Loco altiori abhinc in complexu substerni queant. Strigonii die 12-a Maji 1857. ^ Nr, 2192. Ex adnexa sub. .j- Commissionis ad tractandum negotium bene meritorum Archi-Dioecesis hujus Sacerdotum per me exmissae opinione cuilibet palam fieri potest, sicut natura ita scopus etiam novi hujus Instituti. Quia vero die 1-a Novembris anno vertente illud ad vitam ponere intendo, opinionem Commissionis, per me etiam maxima exparte acceptatam, vobis communicare constitui eum in finem, ut e Congregatione districtuali per vos opportune adservanda (quam instar autumnalis censebo, ubi praesentim Parochiae dissitae sunt) opinionem vestram, si quae reflectanda adhuc videntur mihi ocyus, inomisse autem usque finem venturi mensis Julii substernatis. Habita Districtuum omnium opinione, cum venerabili meo Metropolitano Capitulo consultabo, et statuta ipsius Instituti condam, Qui igitur hucadusque neque inaere parato, neque in obligatorialibus ad Fundum Instituti hujus concurrerunt, illi obligatoriales litteras minimum a die 1-a currentis mensis valituras ocyus Officio Dioece- sano submittant, seque ad censum, ab eadem 1-a Maji currentem, adeurate solvendum se obligatos esse sciant. Strigonii die 19-a Maji 1857. Nr. 1979. Cum Fiscalibus dioecesanis, etiamsi officiosas foveant correspondentias, immunitas postalis taxae haud concedatur, saepeque evenerit, ut obperceptas, praesertim documentis oneratas litteras, majorem taxam solvere coacti fuerint: praesentibus iterum vos commonefacio, ut litteras ad Fiscales dioecesanos dirigendas semper taxae tymbro notatas, expediatis. Strigonii die 3-tia Maji 1857. Nr. 2231. In sequelam directae eatenus ad me sub 16-a curr. Nr. 10937. ex parte C. R. Locumtenentiae Posoniensis officiosae provocationis reflectendos habeo cunctos Curatos: ut se praevigentibus circa corpora mortuorum nonprius sepelienda, quam officiosa horum per eos, qui ad id constituti sunt, inspectio (Todten- beschau) perageretur, altioribus Ordinibus adamussim accommodare noverint. Strigonii die 22-a Maji 1857. benevolus Strigonii, typis Egydii Horak.