Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1857

Venerabili Clero Arelii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino! J-ficet plura iam prodierint opuscula, quae rem matrimonialem in sequelam novellaris legis multum illustrarunt, licet ipsa lex matrimonialis iunctaque huic „Instructio pro Judiciis Eccle­siasticis Imperii Austriaci“ in pagellis quoque „Religio“ vulgata fuerit: quo tamen ab omni hac in re errandi periculo tuti securique reddamini, intendo fasciculi, quo tam lex ipsa, quam instructio continetur, plura exempla procurare, quo sic singulus Vestrum, etiam si ex peculio Ecclesiae, codicem hunc, quo carere non potest, sibi comparare valeat. Volo autem, ut desi­derium Vestrum via VADiaconi ocyus mihi significetis. Strigonii, die 27-a Aprilis 1857. Nr. 1940. In nexu Instructionis die 16. Martii a. c. Nr. 1211. quoad causas matrimoniales ab­hinc datae, necesse habeo relate ad §* 63. „Instructionis pro Judiciis Ecclesiasticis Imperii Austriaci“ sequentia Vobis intimare: Si sponsi verum domicilium non habent, sed in loco certo, neque tamen adhuc admi- nus per imius anni spatium commorantur: tales non tantum in loco commorationis, sed ibi quoque promulgari debent, ubi iura indigenatus (v. g. aliquam proprietatem possidendo) eis competunt. Si vero talia iura nullibi haberent, tunc in parochia loci natalis, quantum fieri potest promulgentur* Suapte intelhgitur, ad copulationem procedendum haud esse, donec testimonia de per­acta in omni parochia promulgatione exhibita non fuerint. Strigonii, die 23. Aprilis 1857. Benevolus Strigonii, typis Egydii Horak.

Next

/
Oldalképek
Tartalom