Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1850
JOANNES BAPT. SCITOmKY f 3BSJ INAtUl'uBiKa* DEI ET V POSTO MCA E SEDIS GRATIA IMPIMWTO INSIGNIS ORD. S. STEPHANI REGIS APÓST. COMMENDATOR. PRAECONISATUS ARCHI-EPISCOPUS STRIGONIENSIS. IMH HlESÄBlÄi Will S. CAES. ET REGIAE APÓST. MAJESTATIS ACTUALIS INTIMUS CONSILIARIUS, A A. LL. PHILOSOPHIAE AC SS. THEOLOGIAE DOCTOR, A Venerabili Clero Saeculari et Regulari Archi-Dioecesis Strigoniensis Salutem in Christo JESU! Jiam Roma nuncia venerunt! — quae humilitatis meae, e sutfraganea hac Quinque-Ec- elesiarnm sede etiam per novissime asservata in honorem s. Mauri Conf. Pont, saeculo undecimo Episcopi beatiticationis solennia, multum gloriosa, ad Cathedram Metro« politanam Strigoniensem, Primatiali Dignitate conspicuam, translationem, voce universalis Ecclesiae Catholicae Pastoris probatam referunt. — Domine! Tu vides animam meam, — quia ad nuncium hoc humiliatus sum nimis, — cor meum conturbatum est — et tota die contristatus gradiebar! — Sed quis potest Tuae resistere voluntati, si credit - in manu Tua esse cor Regis nominantis, et Summi Pontificis confirmantis?! Fiat ergo voluntas Tua! — portio mea erit Domine, custodire legem Tuam! — Adeoque Vos Venerabiles Fratres et Filios! quos mihi Pastor aeternus Christus Dominus in futurum gubernandos, et laboris perardui cooperatores offert, inter castissimos amplexus a longinquo alloqui et adsalutare festino, cum Eodem Principe Pastorum dicens: Pax Vobis! ego sum, qui divina legatione fungar inter Vos — Vos autem eritis in posterum per Deum genus illud electum, quod voce virtutis — et vitae meae sacerdo- •) talis exemplo in gentem sanctam, in aedificationem — ampliationem Corporis Christi, in viros perfectos, atria Domini odore Sanctitatis perfusuros, formandum erit, — eri- • tis corona capitis mei eo gloriosior quo magis perculsi vocationis sacerdotalis sanctimonia, viribus unitis, gladium salutis, quod est verbum Dei pro Deo — pro Religione — Rege et obedientia stringere parati fueritis; — eritis totum vitae meae ad occasum properantis solatium! iterum ergo dico: Pax Vobis! Ast Meditemini quoque, quia Manus Domini conjunxit Nos! siquidem quod [ Tgavit voce apostolica beati Petri successor in terris, ligatum est hoc Omnipotentis dextera in Coelis, nullis humanae sapientiae argutiis — aut potentiae terrenae assultibus vel impietatis procellis citius ac vitae termino dissolvendum! Hoc catholicae veritatis scuto protecti, paremus, imo iterandis per vices excitemus piis suspiriis Dilectissi-